352. IV. Béla király Tamás mestert nevezi ki liptói főispánnak. 1261.

Bela Dei gracia Rex Hungarie omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in Domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Magister Thomas janitor noster ab etate opera et indole sue juuentutis cum feruore sue fidelitatis et animi sui desiderio, ea nobis in magnis, et arduis Regni nostri negociis impendit seruicia, que nostre voluntati perplurimum placuerunt, et nostro Regno admodum fuerunt fructuosa. Quibus consideratis volentes eundem ad majorem dignitatem evehere, primum honorem Comitis Provincie nostre de Liptou eidem contulimus, cum illa potestatis facultate, ut in castro nostro Liptouwar, mansionem suam tamdiu habere possit, donec sibi in terra sua Likova propriam arcem exstruxerit. Datum in Zolum anno millesimo ducentesimo sexagesimo primo. Regni autem nostri anno vicesimo sexto.

(Néhai Rajcsányi Ádám kézirati gyűjteményéből.)