340. A velenczei kormánynak Vegla szigetét tárgyazó adományozási okmánya az ottani grófok (Frangepánok) számára. 1260.

MCCLX, indictione III, die nono intrante Aprili, in Maiori Consilio, stb. Capta fuit pars in Maiori Consilio, et ordinatum, quod Comitatus Vegle dari debeat et concedi nobilibus viris Comiti Schinelle et suis heredibus, et filiis Comitis Guidonis et eorum heredibus per medietatem in perpetuum, masculis, succedendo unus alteri; et decedentibus omnibus ita, quod nullus masculus supervivat, idem Comitatus in Comune Venetiarum debeat devenire. Quem quidem Comitatum tenere et regere debeant secundum bonas et antiquas consuetudines tali conditione et ordine: quod iurare debeant fidelitatem domino Duci et Communi Venetiarum cum illa revenentia, qua fieri videbitur. Item quod ad presens tres galee debeant armare bene, et soldizare per sex menses ad mittendum eas in servitio Communis eorum expensis, sicut domino Duci et Consilio placuerit. Et si galee, que ordinate sunt mitti, non irent, solvant pecuniam, que constarent galee predicte. Item quod teneantur per futura tempora dare et armare de triginta galeis unam, quando Commune Venetiarum armabit triginta vel a XXX supra. Et si Magnitudo Venetiarum ibit per partitionem, quod unus de Domo Vegle ibit personaiter et stabit, donec alii de Venetiis stabunt, suis expensis. Item quod infra X annos proximos venturos teneantur ipsi Comites ponere in possessionibus in Venetiis libras decem millia, videlicet libras quinque mille pro parte, ponendo a quatuor annis proximis in antea omni anno in deposto per ratam tantum quatum advenerit ad rationem predictam X millium librarum. Item debeant promettere et iurare ipsi Comites, quod quand quandocumque furmentum valebit in Venetiis a solidis XXX superius, quod dabunt operam bona fide, quod de partibus et terris eorum et aliis circumstantibus in maioriquantitate, quam poterunt, in Venetias conducatur ad vendendum. Item quod quandocumque domino Duci et Communi Venetiarum oportunum fuerit pro factis Communis Venetiarum habere gentem, teneantur ipsi Comites, dum vixerint, per sacramentum dare operam in insula et aliis terris suis ut inveniantur ad soldum Communis usque centrum vel CC homines pro tali soldo, qualis dabitur in Venetiis. Item omnes, qui erunt amici Communis Venetiarum, dicti Comites et homines Vegle eos pro amicis habebunt, solvendo ducatui Venetiarum libras DCCCC omni anno, sicut antea solvebant pro regalia et censu; de quibus libris CC habere debet dominus Dux pro suo salario, et libras CC nobilis vir Laurentius Teupulo, donec vixerit; et eo decedente deveniant in Commune Venetiarum. Et de tempore preterito solvere debeant Ducatui et Communi Venetiarum censum et regaliam secundum dictam rationem libras noningentas, omni occasione remota. Et debeant concordium factum cum nobilibus viris Johanne, Laurentio et Jacobo Teupolo ac Jacobo de Canali habere firmum et observare, sicut factum est, et sicut per arbitros est vel fuerit ordinatum. Item quod illi, qui exiverint de Vegla tempore, quo exivit dictus nobilis Laurentius, debeant reddere bona et possessiones eorum, que reperta fuerint, infra unum mensem, et que devastata fuerint, debeant facere refici. Et de differentiis, que fuerint inter eos de damnis, per predictos arbitros debeant diffiniri. Nec de predictis, que ordinata sunt dari et solvi, sicut dictum est, debeant aliquod solvere sive in aliquo aggravari. Et si iniurie eis vel alicui eorum vel damnum factum fuerit, quod portare non debeant, possint ad dominum Ducem appellare de ipsis. Et ipsis filiis Comitis Guidonis et suis hominibus insule Vegle remittantur per dominum Ducem et Commune Venetiarium omnes iniurie, culpe, offensiones et damna per eos illata Communi et hominibus Venetiarum usque ad presentem diem. Item concordium factum cum Comite Johanne Teupulo, sient scriptum est, et autenticum per manum Conradi Notarii per partes iurari et observari debeat. Preterea cum datum foret in scriptis nobilibus viris Jacobo Basilio, Petro Badoario et Jacobo Contareno, Advocatoribus Communis per nobiles viros Marcum Geno, Pangrati Justiniano, Marcum Truno, Marcum Tarvisano, Marinum Zorzani, Nicolaum Venerium et socios, quod per illos de Vegla ablate fuerunt monete argenti valentes libras DCCCC per Johannem de Milla et socios de Vegla de una barcha, in qua erat etiam Campanario, cui abstulerunt arma et vestimenta valentia libras XXIV, item per Gombertinum nepotem Obizi specialis, quod Paulus de Merica de Vegla cepit eum, et abstulit ei inter denarios et res libras XXX et postea marturizavit eum, et fecerunt sibi dari illi de ligno libras centum pro redemtione ipsius; item per heredes Henrizi Bambasii, quod homines Comitum Vegle ceperunt eum apud Novegradum, et abstulerunt tantum et inter ea que solvit pro redemtione sua quod fuit libras CCCC, item una charta, in qua continebatur, quod Paulus Marca cum sociis suis forbanitis Vegle, acceperunt Jacobo Paulo de Ventiis Sancte Trinite libras CXL, capta fuit prs et ordinatum, quod per arbitros antedictos debeant examinari petitiones predictarum chartarum sicut expedire viderint, et in eo, quod viderint posse dicere, cum ratione dicere debeant; et sicut per eos terminatum fuerit, sie debeat per partes observari.

Nota quod postmodum Comes Federicus, qui erat in Venetiis, dixit domino Duci et Consilio, quod volebat quod Nicolaus Tar., cui acceptum fuit, ut dicebat, circa libras CCC et XII esse debeat in ea condictione, qua sunt supradicti, qui queruntur.

(Ljubics Simon, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium I. köt. Zágráb 1868. 91. l.)