335. IV. Béla király Komori Orosz fiainak a tőlök elvett földek fejében Kiskolusd birtokot csereképen engedi által. 1260.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Shristi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Budey, Jacobus et Koroch filij Wruz de Komar ad nostram addedentes presenciam exhibuerunt nobis priuilegium domini A. patris nostri karissimi felicis memorie quondam illustris Regis Hungarie, petentes cum instancia, ut idem priuligeium vatum habere, et nostro dignaremur priuilegio de benignitate Regie confirmare. Cuius tenor talis est:

In nomine stb. A. Dei gracia Hungarie stb. Rex stb. (következik II. Endre királynak 1217-ki kiváltságlevele, mint fentebb 90. sz. a.)

Tamen quia terra redictorum filiorum Wruz Komar vocata, simul cum terra ipsorum empticia in eadem Komar existenti nobis utilis admodum uidebatur, ipsam terram omnino ab eisdem duximus aufferendam, quam pro propria nostre Maiestatis uolumus reseruare, et in concambium predicte terre eorundem quandam terram nostram Regalem Castri nostri uidelicet Zaladiensis Kyuskolusd uocatam eisdem, et per ipsos suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et inreuocabiliter duximus conferendam; ita ut ijdem super ipsa terra illa aurea gaudeant et perfruantur libertate, qua ueri et primi Regni nostri nobiles gratulantur, cum id eisdem per dictum patrem nostrum quondam inclitum Regem Hungarie pro seruicijs patris ipsorum meritorijs, sicut superius exprimitur, sit concessum. Mete autem predicte terre Kyuskolusd uocate, secundum quod in litteris Abbatis et Conuentus Sancti Adriani de Zala, cui in mandatis dederamus, contineri uidimus, isto ordine distinguntur: Prima scilicet meta eiusdem incipit a parte orientali ab aqua Zala iuxta terram Comitis Salominis, ubi sunt due mete terree, et uadit uersus occidentem directe ad magnam uiam, que ducit ad Copan, ubi sunt iterato due mete terree; abhinc salit ipsam magnam uiam similiter uersus occidentem, et peruenit ad unum puteum, ubi sunt due mete terree; vnde progrediendo ascendit monticulum, et flectitur ad quandam magnam uiam, que ducit ad Copurnuch, ubi sunt due mete terre; et ibi transit ipsam magnam uiam adhuc ad occidentem ad magnum montem cum diuersis metis, et peruenit ad metam angularem, que separat a terra almas uocata; et inde progreditur in quadam uia uersus septemtrionalem, ubi sunt due mete terree, in inmediate quam plures; vnde eundo uersus orientem peruenit iterato ad magnam uiam, que ducit iterato ad Copurnuch, ubi sunt due mete terree; et inde ascendit ad orientem cum diuersis metis; de qua progrediendo uadit ad septemtrionalem, ubi commetanei sunt populi de magna villa Kolus, et ibi sunt due mete angulares, et inmediate quam plures; de qua tendit uersus orientem, ubi sunt due mete, una in arbore nyrfa uocata, et altera terrea, ubi uicinatur terre Nicolai filij Koroch; abhinc descendit iterato ad magnam viam, que ducebat ad Copan, ubi sunt due mete terree; et inde tendit directe ad unum nemus, et ibi est meta; vnde eundo similiter uersus orientem peruenit ad duas metas, quarum una est in silice, et altera terrea; et abhinc flectitur iterato ad aquam Zala, ubi terminatur. Nos igitur peticionibus predictorum filiorum Wruz Regia liberalitate inclinati, prefatum priuilegium de uerbo ad uerbum inseri facientes duximus auctoritate presencium confirmandum, eosdem sicut superius prediximus, cum filijs et suis successoribus uniuersis in numerum Regalium seruiencium transferentes. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij aule nostre Vice-Cancellarij, Prepositi Albensis, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M °CC°LX°.

(Eredetie bőrhártyán, melynek sárga-vörös selyemzsinóron függött pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)