326. Sándor tengeri bánnak itéletlevele, melylyel bizonyos földeket a topuskai apátságnak oda határoz. 1259.

Nos Magister Alexander Banus Maritimus et Comes Zagrabiensis significamus tenore presencium uniuersis, quod super facto terre que incipit a ponte Glyna, et vadit per viam magnam usque ad Motoy in dextra parte, inter Abbatem Toplicensem ex una parte, et filios Rata ex altera coram nobis questio verteretur, et eadem fuisset deducta ad judicium domini nostri Stephani Bani; tandem idem Banus cognito processu negocij decreuit, sicut in eiusdem Bani litteris inuenimus contineri: quod vt predicta terra esset Ecclesie Toplicensis, Ivan filius Jerozlai, qui pro Abbate litem eiusdem terre portabat, cum Ivan filio Ortun de Blyna, et Huet officiali Abbatis memorati, secundo die Marie Magdalene coram Capitulo Zagrabiensi deberet prestare sacramentum. Instante itaque die sacramenti Ivan filio Jerozlai cum adiudicatis sibi prenotatis iuxta formam prescriptam prestitit sacramentum. Unde quia in ipsius Bani litteris habebatur, quod prestito sacramento ipsa terra ad Monasterium Toplicense deuolui deberet; nos eandem terram ab iniusta impeticione filiorum Rata absoluentes, predicto Monasterio restituimus iure perpetuo possidendam pacifice et quiete. Ut igitur huius rei series robur obtineat perpetue firmitatis, nec ullo unquam processu temporum per filios Rata vel eorum successores possit in irritum reuocari, presentes contulimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum Zagrabie anno ab Incarnacione Domini M.CC. quinquagesimo nono.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis. I. köt. 244. l.)