310. IV. Béla király itéletlevele Konrád comesnek nővérei elleni birtokperében. 1258.

Nos B. Dei gracia Rex Vngarie memorie commendantes significamus, quod cum Corrardus Comes filius Stephani Comitis sorores suas filias Poth, consortem videlicet Pauli Comitis filij Ekch, et consortem Stephani Bani filij Chak Comitis, coram nobis conuenisset requirendo ab eisdem quasdam possessiones Ilsowa et Rohocha uocates nomine terre sue hereditarie; Aba filius Nicolay, et Mathias filius Achillei, procuratores domine consortis Pauli Comitis, et Stephanus Banus filius Chak Comitis pro domina consorte sua ex aduerso responderunt, dictas possessiones in quartam eisdem dominabus datas fuisse, et easdem triginta annorum spacio tenuisse pacifice et quiete. Nos igitur, quia idem Corrardus Comes confessus est in figura judicij coram nobis, dictas dominas prefatas possessiones per triginta annorum spacium tenuisse, nec eis super possessionibus predictis medio tempore mouerat questionem; procuratores dictarum dominarum ab impeticione predicti Corrardi Comitis sentencialiter duximus absoluendas; prefato Corrardo Comiti et suis heredibus super ipsis possessionibus perpetuum silencium imponentes; ita ut idem Comes C. uel ipsius heredes prefatas terras nullatenus redimendi ab ipsis dominabus uel earum heredibus habeant in posterum facultatem; presentes tamen cum reportate fuerint priuilegio confirmabimus. Datum in Hydueg in festo Beati Mathei Apostoli anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo.

(Eredetie bőrhártyán, a hátúl oda nyomott pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)