297. Rolánd a királyi udvar birájának Farkas várjobbágy felszabadulására vonatkozó itéletlevele. 1256.

Nos Comes Rorandus Judex Curie domini Regis significamus omnibus presens scriptum intuentibus, quod cum Farcasius filius Botha a jobagionibus Castri comparuisset coram nobis, jobagiones Castri asseruerunt viua voce, quod omnino Farcasius se retraxisset; Farcacius vero dicebat se liberatum per graciam Regis, super quibus litteras domini Regis dixit optinere. Quare diem assignantes intelleximus, Farcasium litteras Regis habere et presentare, et hoc modo die presentauit litteras memoratas; quibus jobagiones Castri non contradixerunt, sed dixerunt, quod tantum ipsius personam cum suis facultatibus liberasset. Vnde intelleximus, terram ipsius, quam persona dicti Farcasij optinuisset, Farcasio remanere; terram autem, quam ipsius generacio optinebat, per Maiorem Exercitus Salomonem filium Och, et per alios jobagiones Castri, Castro obduraui. Sed priuilegium domini Regis, quod Farcasius habuit, per quod terram iam dictam optinuerat, eodem priuilegio reliquimus Farcasio terram illam optinere; ita tamen, quod nec ipse terram occupet, nec suam amittat, quia dominus Rex suum priuilegium noluit destruere. Et he sunt mete Farcasij: Incipit terra Farcasij iuxta unum fluuium, qui est commetaneus cum generacione Leurentha a parte orientali, et uadit ad occidentem, et ibi sunt due mete terree, et tendit directe ad occidentem ascendens in montem, ubi sunt due mete terree; et abhinc descendit in vallem, ubi est meta in silice et meta terrea; et deinde iuxta quandam siluam uadit ad occidentem per partem septemtrionalem; et ibi in dumo silicis sunt due mete terree, et sic uadit ad occidentem, et ibi sunt due mete terree; et deinde flectitur ad meridiem, et ibi est meta in ligno populea, et secunda in loco silicis; et tendens ad meridiem in altiori parte cuiusdam silue sunt due mete terree, et abhinc uertitur ad occidentem, ubi sunt super duas silices mete; et deinde descendens in monte iuxta vallem inter dumos sunt uue mete terree; et abhinc in valle sunt due mete terree, ubi sunt commetane generaciones Zagur. Generaciones autem dicti Farcasij remanent de parte septemtrionali, de quibus Farcasius est segregatus; et ibi in ualle uadit ad meridiem, cuius pars vallis tenetur generacionibus Zagur, pars uero Farcasio; et ibi perueniet ad viam, ubi sunt due mete; et deinde flectitur ad orientem in illa uia, et ibi sunt due mete, et in eadem via ascendit in montem, ubi est vtraque parte vie sunt mete; et in eadem via uadit ad orientem, et exit de via, ubi sunt due mete; et parumper ibi flectitur ad meridiem, ubi sunt mete alie in piro; et uadit ad orientem, et ibi sunt due mete, et ibi descendit ad pisciniam Vrdug, ubi sunt due mete, et commentaneus Arnolth existit, et Comes Arnolth remanet de parte septemtrionali; terra vero Farkasij remanet de parte meridionali. Et ut posset in parte obtinere, concessimus nostras litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno ab Incarnacione Domini M°CC°L° sexto. Datum in villa Torch post festum Sancti Galli tercia feria.

(IV. Béla királynak 1257-ki megerősítő okmányából, a budai kir. kamarai levéltárban. Sok hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 2. r. 421. l.)