290. Trisztán a királyi hirnökök comesének egy Royc-ban fekvő birtokrészt tárgyazó adománya Egyed, Salamonnak fia számára. 1255.

Nos Tristanus Comes Preconum domini Regis filius Buzad Bani, significamus omnibus tam presentibus quam futuris, quod Egidius filius Salamonis a puericia nobis fideliter seruiuit in omnibus nostris arduis negocijs, maxime autem in persecucione Tartarorum, kum omnes cognati et seruientes nos dereliquerunt; quando pater filium et filius patrem derelinquebant, ipse nobiscum cum magna fidelitate permanens. Et quoniam pluries pro nobis caput suum ponens in periculum mortis, maxime tunc quando Rex ante Tartaros ad mare fugit; ibi eciam nobiscum in magna fidelitate permanens, nos et filios nostros a periculo mortis liberauit. Quapropter intuitu eorum meritorum et fidelium seruiciorum, de terra nostra hereditaria in Royc, tamen ab omnibus fratribus nostris exemtam, ex uoluntate nostra et omnium filiorum nostrorum terram unius aratri eidem contulimus iuxta metas, que separant terram Royc de Gelse, perpetuo possidendam. Cuius terre meta incipit a Chenesa, et currit ad orientem in longitudine iuxta metas dicte Gelse, donec ueniat ad metas Kerechen, tamen fune mensuratam. Ne donacio nostra in posterum nec per nos, nec per fratres nostros, aut heredes nostros, heredum(que) successores, a dicto Egidio, aut ab heredibus suis, heredumque successoribus possit rouocari; super hoc nostras litteras concessimus sigilli nostri munimine robora(ta)s. Datum anno Gracie M° ducentesimo LV°.

(Ezen érdekes okmánynak eredetie, melyről a »Comes Tristanus me misit«-féle nevezetes pecsét hártyazsinegen függ, a budai kir. kamarai levéltárban. Sok hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 2. r. 357. l.; a pecsétet lásd Praynál: Synt. hist. de Sigillis I. tábla 2. Sz.)