274. IV. Béla királynak bizonyos Körös vármegyei birtokot tárgyazó adománya Zlaynai Merge és Mothko számára. 1253.

Bela Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomorie, Comanieque Rex omnibus Christi, fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari. Ad noticiam universorum harum serie volumus pervenire, quod fideles nostri, providi viri, Merge filius Stephani; et Mothko filius Wlkosa de Zlayna, ad nostrum conspectum corporalitar venientes, nobis humillime suplicarunt, quod nos quandam particulam terre vacue seu habitatoribus destitute in Comitatu nostro Crisiensi habitam eisdem Merge et Mothkoni dare et concedere dignaremur. Nos igitur attendentes et considerantes multimoda fidellissima servicia ipsorum Merge et Mothkonis, quibus ipsi Culmini notro diversimode studerunt complacere, dictam particulam terre nostre vacue seu deserte ipsis Merge et Mothkoni heredibusque et posteritatibus ipsorum universis damus et concedimus irrevocabiliter perpetuo tenendam, habendam et possidendam, quam nos personaliter inspeximus, et per Georgium Comitem Crisiensem, atque Prelsam Terrestrem metari facientes, de quorum verbis ipsam particulam terre taliter distingui reperimus videlicet: Prima meta incipit ab oriente, ubi foret terra seu meta Johannis filii Stephani, Herbortya vocata, ubi stat quidam mons Petththa vocata; ab hac per quandam vallem eundo pervenit ad quendam parvum fluvium; inde in parvo spacio eundo venit circa quendam fontem seu rivulum in quadam valle, qui foret penes terram Nicolai fili Petri; inde per eandem vallem in modico spacio eundo pervenit ad montem Trauniwerh dictum a plaga meridiei, et per eandem plagam eundo in modico spacio venit circa terram Pouse penes quandam magnam viam, iuxta quam viam foret quidam lacus wlgo kalysche nuncupatus, que videlicet via tendit inter quendam fluvium Glogoncha vocatum et sub quodam monte Ceroberda vocatum a dicta plaga meridiei; inde in bono spacio per eandem viam pergendo pervenit circa quendam rivulum seu fontem, ubi forent mete Pouse, Stephani et dictorum Merge ac Mothkonis; abinde versus partem australem pergendo venit ad quandam vallem; deinde ad montem; abinde iterum in modico spacio girando venit circa quandam arborem javor dictam, ubi foret meta dominorum Capituli Ecclesie Zagrabiensis; deinde penes easdem metas ipsius Capituli tendit per quosdam monticulos Glawycze Drenouethke dictos, ab inde iterum tendit ad unum parvum montem, et de monte ad vallem circa quendam fontem Dubranzky dictum, per eandemque vallem pergendo pervenit circa quendam magnum fluvium; inde in bono et longo spacio per montem girando, videlicet a plaga orientali, pervenit ad quendam magnum montem wlgo Garmyth vocatum; iterum ab inde eundo per quendam montem pervenit ad prefatum montem Petthche vocatum, et venit ad priorem metam ubi fuit incepta, ibique terminatur. Volumus insuper, quod prefati Merga et Mothko posteritatesque ipsorum universi nullo unquam tempore ad exercitum ire non teneantur, sed singulis annis in futurum semper in octavis Beati Georgii martiris tunc affuturis quadraginta denarios pro tempore currentes, quilibet ipsorum nobis et nostris successoribus dare, administrare et persolvere teneantur. Decrevimusque eciam, quod quolibet anno in perpetuum circa festum Beati Michaelis Archangeli prenominati Merge et Mothko posteritatesque ipsorum universi medium cubulum frumenti et medium avene nobis et nostris successoribus solvere et administrare tenebuntur, sed mardurinas dare non tenebuntur. In cuius rei memoriam firmitatemque ac stabilitatem perpetuam presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum prope castrum Babotb, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio; septimo decimo kalendas Septembris, Regni autem nostri anno decimo octavo.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 99. l.)