265. IV. Béla királynak Hidvég helységet tárgyazó adománya Mikó zólyomi főispán számára. 1252.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruye, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Regia Celsitudo requirit, et sublimium conuenit dignitati, vt suorum oculorum intuitus tanto iocundius in suos fideles iniciat, quanto ipsa fidelitas ceteris virtutibus est preferenda et amplioribus premijs attollenda. Hinc est, quod ad uniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam volumus peruenire, quod cum fidelis noster Myko Comes de Zolum multis fidelitatis obsequijs indesinenter et indefesse nobis et Corone Regie exhibitis coram Nostre Maiestatis oculis laudabiliter efulsisset; volentes probitatis ipsius meritis remuneracione eondigna respondere, terram Hydweg cum terris arabilibus, fenetis, et siluis, ac omnibus vtilitatibus et circumstancijs ad ipsam terram pertinentibus, sibi suisque heredibus heredumque successoribus pleno iure contulimus, dedimus atque tradidimus in perpetuum possidendam. Cvius terre mete seu termini hoc ordine distinguntur: Incipit enim prima meta a parte orientali iuxta fluuium Ypul sub quodam dumo viminis, vbi tenet metam cum terra Gregorij Comitis Nogfolu nomine, et vadit uersus partem australem, et protenditur in longitudine vnius iugeris, in cuius fine sunt due mete; et ab eadem parte protenditur ad longitudinem alterius iugeris, in fine cuius sunt due mete noue eleuate iuxta duas metas antiquas; abhinc vadit per quendam campum, in cuius medio sunt due mete in plano; exinde vadit in quoddam pratum in cuius fine similiter in plano; deinde iuxta montem sub quadam quercu sunt due mete, et ibi ascendit montem, in summitate cuius sub quercu similiter sunt due mete; et descendit de monte ad quendam fluuium, iuxta quem in transitu sunt due mete; deinde ascendit in alium montem, in summitate cuius sunt due mete, et ibi terminat(ur vici)nitas terre Gregorij Comitis supradicti; et ibidem incipit tenere metam cum terra wille Alvar, a qua summitas montis in longitudine iacentis terram Hydweg separat supradictam; et in fine eiusdem montis descendit et incipit tenere metam (cum) terra ville Tesmog, et in eadem linea per plagam occidentalem ad fluuium Ypul reuertitur iterato. Ut igitur hec nostra donacio robur obtineat perpetue firmitatis, eidem Myko Comiti presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo, octauo kalendas Maij, Regni autem nostri anno decimo octauo.

(V. István királynak 1270-ki megerősítő okmányából. A kékkői levéltárból közölte néhai Érdy János.)