260. IV. Béla király elintézi a szinai vendégek s az ezekkel határos birtokosok közti egyenetlenségeket. 1251.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus, ad quos presens littera peruenerit, salutem in omnium saluatore. Regalis sublimitas, a qua et authoritas et negociorum stabilitas sumitur, subiectos sibi quoslibet fouet taliter et gubernat, quod vnus in preiudicium alterius equitatis et iusticie tramitem excedere non poterit, eciamsi calumniarum et iniuriarum accio materiam ministrarat. Cum igitur hospites nostri de Scyna quoad terras, vt dicebant, sufficientes non habebant: pecierunt a nobis, vt terras Keretus et Boltchard conferre eis sub nostro priuilegio pro vtilitate Regia dignaremur. Itaque quia peticio eorum idonea et vtilis videbatur, benigne admisimus quod petebant. Sed quoniam a Bolyzlao et Alexandro seruientibus nostris terram eorum hereditariam nomine Ratha, vicinam castro nouo Abe, quam karissimo genero nostro R. Duci Gallicie dederamus, recepimus, et sibi eciam dedimus ad consernacionem dicti castri aliam terram commetaneam dicte terre Boltchard, et eodem nomine nuncupatam dantes eisdem in concambium terre sue: grauis inter ipsos hospites et ipses seruientes lis et dissensio propter commetaneitatem et equiuocacionem nominum orta fuit, et altercacio eorum ad examen nostrum perueniens; volentes liti finem imponere, fideli nostro V. Preposito de Jazow dedimus in mandatis, vt ad ipsam terram accederet personaliter, et inquisicione habita diligenter sciret causam, propter quam lis predicta extitisset suscitata, remediumque suum medicaminis apponeret, quo predicta contencio sopiretur. Qui illuc de nostro accedens mandato inuenit, quod due erant terre, vna scilicet terra hospitum ZaBoltchard, et altera seruiencium dicta PekBoltchard; et illa hospitum erat castrensium Castri Noui, alia vero jobagionum Castri predicti sineherede decedencium; et vnam terram ab alia fluuius Egraspotoka separabat, terram scilicet hospitum vltra fluuium predictum versus orientem diuidendo, et terram dictorum B. et A. a parte occidentis relinquendo ex ista parte fluuij prenotati; sicque terras circumdans vndique certis metis, partibus prefixit terminum coram nobis comparendi. Que constitute coram nobis, quemadmodum dictus Prepositus terras memoratas inuenit separatas vnam ab altera per dictum fluuium Egraspotoka, sic vt de cetero inter se non habeant materiam litigandi, ordinacionem talem fecimus: quod dicti hospites vltra fluuium versus orientem terram suam possideant, et dicti seruientes nostri ex ista parte fluminis terra sua similiter sint contenti. Mete vero predictarum terrarum, sicut nobis per litteras dicti Prepositi de Jazow innotuit, hoc ordine distinguntur: Prima meta de villa Zokol procedit iuxta Egraspataka, et vadit directe ad fluuium Harnad; et ex parte orientali exit ad partem hospitum de Zyna, et ab occidentali parte pertinet ad partem Bolyzlai et Alexandri, et inter ambas partes Egraspotoka precedunt tres mete de salicibus; et de salicibus diriguntur ad magnam viam; et ex eadem magna via incipiunt octo mete terree, et protendunt se usque moluarum (?) aquam Ida, et ex parte meridionali iuxta metas premissas pertinet ad partem populorum de Zyna, et ex parte ville nomine Zokol pertinet ad partem Bolizlai et Alexandri; et mete terre ipsorum B. et A. continguntur terre metis Menhardi Comitis; et de metis Menhardi Comitis reuertitur per arbores, que wlgo dicuntur tulfa, ad Egraspotoka ad platanum, sub qua arbore est meta terrea; et taliter terminatur. Vt igitur premissa nostra ordinacio robur obtineat perpetue firmitatis; nec aliquis disceptacionis scrupulus inter eos valeat de cetero suscitari, presentem litteram concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratam. Datum Bude anno Incarnacionis Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo.

(A jászói konventnek 1469. »feria quinta proxima post festum Pentecostes« kelt átiratából; melyet a szepesi káptalan 1545. »feria secunda proxima post festum Conuersionis Beati Pauli Apostoli« ujból átírt; a budai kir. kamarai levéltárban.)