246. IV. Incze pápa Uriás pannonhalmi apátot az egyetemes egyházi zsinatra hívja meg. 1245.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio... Abbati Sancti Martini de Pannonia salutem et Apostolicam benedictionem. Dei uirtus et Dei sapientia Dominus Jesus Christus, cuius ineffabili subiecta sunt omnia Maiestati, a fundationis initio splendore uirtutum suam illustrauit Ecclesiam, et sie insignem reddidit singularis priuilegio potestatis, ut per eius ministerium suum iustitia consequatur effectum, et sedato guerrarum turbine mondo possit tranquillitas prouenire. Huius enim preminentiam dignitatis dum Nos reuerenter attendimus, qui regimini Generalis Ecclesie, licet immeriti, Diuina prouidentia presidemus, reddimur corde solliciti, quod tempestatis horror, qua ipsa turbatur Ecclesia, et religio Christiana concutitur, per nostre prouisionis auxilium celesti pietate propitia propulsetur. Hinc est, quod Nos, ut ipsa Ecclesie per fidelium salubre consilium et auxilium fructuosum status debiti possit habere decorem, ac deplorando terre Sancte discrimini, et afflicto Romanie Imperio propere ualeat subueniri, ac inueniri remedium contra Tartaros, et alios contemptores fidei ac persecutores populi Christiani, nec non pro negotio, quod inter Ecclesiam et Principem uertitur, Reges terre, Prelatos Ecclesiarum, et alios mundi Principes duximus aduocandos. Rogamus itaque deuotionem tuam et hortamur attente, per Apostolica tibi scripta precipiendo mandantes, quatinns ad presentiam nostram omni prorsus occasione postposita, usque ad proximum festum Sancti Johannis Baptiste personaliter uenire procures, ut ipsa Ecclosia ex tue uisitationis honore spirituale gaudium, et ex tua industria consilium percipiat profuturum. Sciturus, quod nos dictum Principem in predicatione nostra citauimus, ut per se uel per suos nuncios in Concilio celebrando compareat responsurus Nobis et alijs, qui aliquid contra ipsum proponendum duxerint, et satisfactionem ydoneam prestiturus. De personarum autem et euectionum moderato numero illem, cum veneris, prouidentiam habeas, quod tue nimis onerosus Ecclesie non existas. Datum Lugduni idibus Januarij, Pontificatus nostri anno secundo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pápai ólompecsét lenzsinóron függ, a budai királyi kamarai levéltárban.)