222. Endre pozsonyi főispán mint a király kiküldött birája elintézi több pozsonyi várjobbágynak Karachai Remeg elleni perét. 1240.

Andreas Comes de Poson omnibus presentem paginam inspecturis salutem in uero salutari. Vestra nouerit vniuersitas, quod cum ego a domino Bela Rege constitutus essem iudex ad reformacionem terrarum reuocandarum de Comitatu Posoniensi, castrenses trium villarum, que nocantur Oboni ex vna parte, et castrensas trivm villarum, que uocantur Caracha ex altera, impetebant coram me quendam nomine Remeg de villa eciam que nominator Caracha, requirentes ab ipso terram Castri terre sue hereditarie adiacentem. Cumque tam castrenses iam dicti, quam ipse Remeg, astitissent coram me litis processum inuicem perferentes, vtrique parti adiudicaui testimonium prodocendum. Adductis itaque die assignato testibus satis idoneis, tam ad peticionem partis vtriusque, quam ad instanciam iobagionum Castri et aliorum comprouincialium quam plurimorum, pacem inter ipsos reformari concessi, sicut decet. Cumque igitur dicti iobagiones Castri et alij comprouinciales pacem inter ipsos reformassent, seriem pacis tamen retulerunt taliter ordinatam; videlicet terram, quam iobagiones Castri Castro de iure pertinere sciebant, ab ipso Remeg receperunt, et castrensibus de dictis sex villis restituerunt; sed terram hereditariam dicti Remeg, quam castrenses trium villarum nomine Oboni ab ipso requirebant, dicendo eam terram Castri, eidem Remeg, sicut sua erat, in pace possidendam reliquerunt; que terra est ad centum iugera tantum; similiter castrenses de tribus villis Caracha sua iura recipientes, solam terram hereditariam ipsi Remeg in pace possidendam reliquerunt. Et facta sunt hec mediante pristaldo nostro nomine Gogan. Igitur ut hoc ratum et firmum permaneat, concessimus litteras presentes sigilli nostri munimine roboratas.

IV. Béla királynak 1240-ki megerősítő okmányából, mint fentebb 219. sz. a.)