219. IV. Béla király megerősíti Endre pozsonyi főispánnak több pozsonyi várjobbágy és Karachai Remeg közti törvénykezési elintézését. 1240.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo qui est salus omnium. Ad wniuersorum tam modernorum quam futurorum harum serie noticiam volumus peruenire; quod Remeg de villa que uocatur Caracha nobis litteras dilecti ac fidelis nostri Andree Judicis Curie nostre et Comitis Posoniensis obtulit sub hac forma:

Andreas Comes de Poson stb. (következik Endre pozsonyi főispánnak itéletlevele, mint alább 222. sz. a.)

Nos igitur, ne id quod semel iudicio uel concordia est diffinitum in irritum ualeat reuocari, iudicium predicti Comitis Andree legitimum reputantes, presentem eciam paginam dupplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus Magistri Nicolay Diuina miseracione Prepositi Scybiniensis et aule nostre Vice Cancellarij. Actum anno Dominice Incarnacionis M°CC°XL°, decimo kalendas Maij Regui autem nostri anno qvinto.

(Eredetie bőrhártyán, a függő kettős pecsét elveszett; közli Dergi Somogyi Antal úr.)