206. Chák nemzetségbeli Chák soproni főispánnak adománya a borsmonstrai apátság számára. 1237.

Vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis notum fieri volo, quod ego Chak filius Gvg de genere Chak Comes Supruniensis Diuina miseracione compunctus, pro remedio anime mee per graciam Dei Omnipotentis Monasterium Ordinis Cysterciensium, quod quondam fuit Dominici Bani, nunc sub Principatu domini Bela Regis Vngarie et patronatu existens, suscepi ad edificandum tati condicione: quod si domino meo Rege annuente, et Domino Deo largiente, fratribus loci eiusdem consencientibus, post Regem, sub ipso jus Patronatus habere potuero, et dictum monasterium edificabo, unaque cum uxore et filijs eundem locum sepulture mee dedicabo in perpetuum; et quamdiv Comes Supruniensis ero, medietatem tributi in Fertow cum pertinencijs suis dicto loco confero. Quodsi de Suprunio recessero, ubicunque in Regno Comitatum habuero, annuatim centum marcas dare tenebor, et eciam inter filios meos sex septimum filium Ecclesiam predictam auctoritate paternali tanquam primogenitum constituam hereditate legitima, in hiis scilicet, que a progenitoribus meis possedi uel possideo, ea autem que cum labore meo a domino Rege uel ab aliis aquisita habeo, aut in futurum habere potuero, siue que comparauero, absque ulla contradiccione sepe dicte Ecclesie me plenarie daturum deuoueo. Dabo eciam unum seruum nomine Cratshen; ita ut nec filij post mortem meam, nec uxor, nec aliquis de cognatis meis ab Ecclesia ullomodo eumdem possit requirere, sed perpetua libertate seruiat loco sepulture mee pro salute anime sue et mee filiorumque meorum ac successorum, obediens per omnia domino Abbati ac fratribus, et sibi suus succedat filius. Quod si jure Patronatus potitus non fuero, nichilominus tamen peccuniam, quantamcunque, excepto Cratsen uel terris, in simplici argento, in equis, in ouibus, in bubus, et in omnibus mobilibus Ecclesia sepe dicta ex parte habuerit, nullo contradicente possidebit Omnipotenti Deo et genitrici eius in elemosinam oblatam; nec unquam aliquis nostrum ex predictis aliquid requirere ex ea poterit. Datum anno Domini millesimo CC°XXX°VII° Suprunii testibus quam pluribus rei veritatem scientibus.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét hártyazsinegen függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)