194. Raguzai statutum a fényűzés ellen. 1235.

Anno Incarnacionis Domini millesimo ducentesimo trigesimo quinto, mensis Aprilis tertio decimo die intrante. In Consilio Parvo et Magno more solito per campanam coadunato, et ordinata Curia cum sonitu compane in publico foro a Petro de Bellislava Vicecomite Ragusij, et a Judicibus et Consiliarijs de Parvo et Magno Consilio, et a Populo Ragusij statutum et laudatum est multis vicibus: Ut a modo in antea nullus dare debeat alicui mulieri plus quam ducentos perperos nomine parchivij, et non debet dare nisi tantum decem pensas auri pro ornamento capitis, aurium et manuum; et hoc in auro, vel argento, vel perlis, secundum voluntatem suam, non computatis fazeolis et zepeis. Alia autem ornamenta de auro, argento et perlis tam a desponsatis deponatur. Sponsa vero possit indui more nobilis domine secundum consuetudinem Civitatis Ragusij, que talis est consuetudo: Clamis de sciarlato, pellis de fuinis cooperta de viridi, vel de bruno, dipleis vel zuppa de zendato, vel de oramito, clamis de saja, pellicia de leporinis et aucilla. Que consuetudo nullatenus debeat multiplicari, sed minorari possit, qui voluerit. Zepeque, que facte sunt, maneant, et possint eis uti qua habeant; sed a modo antea aliquis vel aliqua non faciat vel fieri faciat, vel apportari aliunde faciat zepequa, que sit deaurata, vel que habest telam de zeta. Eo die quo nupta vadit ad domum viri, celebrantur nuptiae tantum, et nou pluribus diebus; sive vadat die dominico sive alio die.

Item panis melatus, qui fiebat, amplius fieri non debeat. Et bocha non debeat portari port sponsam, et oxerium gallinarum, vel ovariorum, vel annatrorum. Donaria que loco mandilorum faciebant, qui non habebant mandelia, cessari hactenus debeant. Et donaria que faciebant sponsus et sponsa discalciantibus, non debeant amplius fieri. Et torta que fiebat, fieri non debeat. Et sponsus eo die quo nupcie fiunt, de eo, quod mittebatur, sicuti de castratto, nihil debeat mittere sponse; vel sponsa sponso. Et eo die, quo sponsa vadit ad domum viri, coronetur et ornetur, secundum voluntatem suam; et sic possit manere per octo dies et non plus.

Item consueverat sponsus tenere duos socios per totam hebdomadam, et sponsa eodem modo duas socias; quod non faciant, nisi per tres dies, vel ad plus quatuor.

Item consuevit ire sponsa ad sanctam ecclesiam, et facere ibi expensas; quod amplius non fiat.

Item in annulo sponse non ponatur pasta levata, nec ruta; nec cum vadit ad domum viri detur ei enez ad manducandum, et in pectore viri non ponatur pasta vel ruta amplius.

Item gelleta plena aqua, et cathedra ferrea, et pellis montanea hactenus fieri non debeant.

Et orphane, vel orphana que non habet fratres, cum omni possessione sua nubat, sicuti voluerit. Et mulier vidua cum omni dote sua, et cum omni eo, quod dedit ei vir defunetus, nubat. Et si habeat patrem, vel matrem, vel fratres, nihil amplius detur ei, quam prius habeat. Et quicumque vult accipere vel dare uxorem extra civitatem, vel alio modo matrimonium contrahere, non teneatur ad predicta; sed faciat ad melius quod posset.

Omnis autem persona teneatur observare et nihil frangere de his, que inventa sunt de facto matrimonij per sacramentum quod fecit. Et quicunque contra predicta fecerit, sit periurus et incidat in excommunicacionem, que facta est per dominum Arengerium Archiepiscopum; et Abbates Dessam de Lacromono, et Johannem de Meleta, et Georgium de Sancto Jacobo de Visogniza; et per quosdam monachos eorundem Abbatum; et per Canonicos Sancte Marie, videlicet per presbyterum Patronam filium Teodori, et Diaconum Mattheum filium Theophile; et per clericos Marinum filium Sabatini, et Stantium filium Simeonis; et per presbyterum Paschalem filium Petri; et presentibus Fratribus Minoribus, fratre Xisto tunc temporis in Dalmacia Fratrum Minorum Ministro, et fratre Andrea Diacono, qui sunt de Venecijs, et fratre Johanne qui fuit de Episcopatu Brixie, scilicet de Minizno; et in conspectu virorum et mulierum in maiori ecclesia Sancte Marie. Et insuper nulla veritas in eo credatur temporaliter; et nullam sentenciam dare possit in aliquo loco, nec de suis negocijs aliquam racionem habere possit in curia Civitatis Ragusij, vel alterius Civitatis. Nec alicui carte, quam habet pro aliquo facto, credatur; sed sit inanis et cassa, et si aliquod ab eo petatur, credatur petenti, et non ei, qui contra hoc faceret.

Et quicumque daret alicui mulieri plus quam superius dictum est nomine parchivij, post obitum viri nec ipsa, nec parentes, nec propinqui, nec amici eius petere possint plus quam dictum est, scilicet ducentum perperos et decem pensas auri.

Similiter incidat in excommunicacionem et prefatam penam tam qui accipit, quam qui dat; et missite, qui contra hoc ierint, teneatur hac sentencia tam vir quam mulier. Hec autem excommunicacio, et temporalis sentencia, et cetera supra dicta durent et valeant usque ad viginti novem annos, et non possint mutari Consilio Parvo vel Magno, nec per Judices, nec per sonitum compane, nec per publicam Curiam, vel alio quocunque modo usque ad predictum tempus sive terminum, scilicet viginti novem annorum.

(Farlati Illyricum Sacrum VI. köt. 96. l.)