176. II Endre királynak Sóskut nevű helységet tárgyazó adománya Nána királyi főlovász számára. 1233.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. Andreas Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Crohachie, Rame, Seruie, Galicie Lodomerieque Rex in perpetuum. Circumspecta Regum dapsilitas licet ad notos et incognitos oppinionis bone fragrancia dilatari debeat, ad illos tamen abundancius sue munificencie dexteram tenetur extendere, quos preterita meritorum insignia reddunt commendabiles, et excrescens bene seruiendi studium de die in diem esse comprobat prompciores. Proinde vniuersorum tam modernorum quam futurorum Sancte Matris Ecclesie filiorum noticie presencium serie duximus declarandum, quod nos quandam terram nomine Sovskuth, quam a Fabiano Comite fratre Marcelli pro quinquaginta marcis comparauimus, cuius pecunie summam a iam dicto fratre suo Comite Camere nostre tunc temporis existente sibi assignauimus, ita quod facto cum eodem compoto dictam pecuniam ipsum Marcellum Comitem fratri suo persoluisse inuenimus, dilecto et fideli nostro Nana procuratori et prouisori equorum nostrorum pro suis fidelibus seruicijs ab ipso nobis tam in Regno quam extra Regnum, et maxime in Ruchia sub quodam castro nomine Ytoslov summa strenuitate, summo sollicitudinis opere laudabiliter exhibitis, sibi et per eum suia heredibus ac heredum successoribus iure perpetuo contulimus possidendam, et in possessionem ipsius terre per fidelem pristaldum nostrum Marcum de Gvvg auctoritate Regia ipsum fecimus introduci. Vt igitur hec a nobis liberalitate Regia facta donacio nullis umquam temporibus possit retractari; sed salua semper et inconcussa permaneat, in argumentum donacionis a nobis facte et amplioris fidei certitudinem, presentem concessimus paginam priuilegiantis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus Reuerendi Vgulini Colocensis Archiepiscopi et aule nostre Cancellarij, anno Dominice Incarnacionis M°CC°XXX°III°. Venerabili Roberto Strigoniensi Archiepiscopo existente; Cletho Agriensi, Gregorio Geuriensi, Briccio Wachiensi, Bartholomeo Wesprimiensi, Stephano Zagrabiensi, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Reynaldo Transiluano, Benedicto Waradiensi Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Dyonisio Comite Palatino, Demetrio aule nostre Curie Comite et Bachiensi, Nicolao filio Borch Supruniensi, Ladizlao Musuniensi, Petro fratre Marcelli Nitriensi, Teodoro Noui Castri, Stephano Bychoriensi, Mychaele filio Opud Albensi, Abraam Ferrey Castri Comitibus; Nicolao Magistre Tarnicorum (így) et Comite Posoniensi, Mauricio Dapiferorum, Mychaele filio Apa Agasonum, Bagyn Pincernarum Magistris, et alijs quam pluribus Comitatus tenentibus; Regni nostri anno tricesimo.

(Eredetie bőrhártyán, a budai kir. kamarai levéltárban.)