164. Béla ifjabb király Konrádot és Dánielt, Johannes Latinus fiait, az erdélyi szászok közt adókedvezményekben részesíti. 1231.

Bela Dei gracia Reg primogenitus Regis Hungarie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Goria n Excelsis Deo, et in terra bone uoluntatis hominibus pax in terra nunciatur, quum illuxit dies redempcionis Hungarorum, restauracionis dignitatis Regie, reuocacionis libertatis Corone, Beatissimus Rex Stephanus ad inmarciscibilem enim vite eterne transiturus gloriam, defensioni Beate Virginis terram Hungarorum merito conmendauit; quia eius precibus et interuentu de merore ad leticiam, de seruitute ad libertatem, est translata. Nos igitur sub proteccione eiusdem militantes, dum per Diuine inspiracionis graciam voluntate patris nostri, et maturo principum terre nostre consilio inutiles et superfluas donaciones, que falso nomine perpetuitates appellantur, destrueremus positi in Transiluanis partibus, fideles et dilectos milites nostros Saxones Vltrasiluanos, Corrardum et Danielem filios Johannis Latini, qui nobis fideliter sua semper in omnibus exhibuerunt seruicia tam diligenti anneximus, quod quatuor villas eorum, scilicet villam Albe Ecclesie, villam Homuspotoc, villam Sarpotoc, villam Latinam, nec non et populos eorundem de villa Oplid ab omni collecta absoluimus; ita quod nec nostris collectoribus, nec populis Scibiensibus collectam persoluant, nec collectores villas ipsorum intrare nostri presumpmant; sed constituto termino, id est circa Natiuitatem Domini teneantur nobis dicte ville militum tres fertones auri persoluere annuatym. Ita quod propter istam specialem solucionem populos ab omni absoluimus grauamine. Hoc non pretermittentes, quod quando in exercitum proficiscuntur ipse uel filii eius, in usus eorum collecta dicte pecunie redigatur. Vt igitur nostra donacio de generacio in generacionem salua semper et inconcussa permaneat, concessionis nostre seriemsacribi fecimus sigillo nostro roborantes. Datum per manus Mathye Prepositi Zagrabiensis aule nostre Cancellarij anno Domini M °CC°XXX°I°, Pous Tauarnicorum, Chac Dapiferorum, Posa filio Solum Agasonum, Michaele filio Opud Pincernarum Magistris existentibus; Jwla fratre Ratolt Woyawoda Transiluano existente.

(István ifjabb királynak 1257-ki megerősítő okmányából, mely a budai kir. kamarai levéltárban őriztetik.)