149. Treugan traui püspök kanonokját Prodanust a spalatoi káptalannak ajánlja. 1228.

Viro venerabili et amico karissimo, domino C. Dei gracia Spalatensi Archidiacono et eiusdem Ecclesie Capitulo Treguanus permissione Divina Traguriensis Ecclesie minister humilis, eorum subditus et amicus in vero salutari salutem. Universitatem Vestram, de qua gero et gessi semper indubitatam fiduciam, rogandam duxi propensius et orandam, quatenus meorum obsequiorum intuitu, si qua sunt, vel vobis aliqualiter necessaria esse poterunt, Prodanum servientem nostrum filium et concanonicum in jure beneficiorum a benignitate vestra sibi misericorditer collatorum, manutenere, fouere et invare dignemini, ut ipse vestro favore resistentibus valeat contraire, optinendo concessa; et ego in hoc, qualiter me diligitis, valeam cognoscere, et Universitati Vestre serena semper voluntate gratiarum expendere rationes.

(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 338. l.)