140. IX. Gergely pápa a raguzai érseki megye terjedelmét szabályozza. 1227.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Aringerio Archiepiscopo Ragusino salutem et Apostolicam benedictionem. In eminenti Apostolice Sedis etc. ad exemplar predecessorum nostrorum felicis memorie Innocentij, Anastasij, Adriani, Alexandri et Urbani etc. quascunque possessiones, quecunque bona etc. firma tibi, tuisque successoribus, et illibate permaneant etc. scilicet Regnum Zachulmie, Regnum Servilie, quod est Bosna, Regnum Tribunie, Civitatem quoque Catharinensem seu Rose, Guduanensem, Antivarensem, Olciniatensem, Scodriensem, Drivastinensem et Polatensem, cum Abbatijs, Ecclesijs et Parochijs suis etc. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisque persona, etc. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax etc. Amen.

Ego Gregorius Catholice Ecclesie Episcopus ss.

Ego Pelagius etc.

Datum Anagnie per manum Magistri Sinibaldi Sacre Romane Ecclesie ViceCancellarij VIIII. kalendas Augusti, indictione XV., Incarnationis Dominice anno M°CC°XXVII°. Pontificatus vero domini Gregorij Paqe VIIII. anno primo.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 96. l.)