139. III. Honorius pápa megerősíti a templomi rendnek magyarországi birtokát. 1227.

Honorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filijs... Magistro et fratribus Domus Militie Templi in Vngaria salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desiderijs dignum est nos facilem prebere consensum, et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filij, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, Domum de Luz cum portu et piscarijs suis, Rassan et Kar, piscariam Soroud, Wesice, Licenica, Odohila et Wodicha villas, terras etiam earumdem, cum omnibus pertinentijs suis, sicut eas iuste, canonice et pacifice possidetis, uobis et per uos Domui uestre auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani II. nonas Maij Pontificatus nostri anno decimo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pápai ólompecsét sárga-vörös selyemzsinóron függ, a budai királyi kamarai levéltárban.)