124. A Velencze és Raguza közti kereskedelmi összeköttetésre vonatkozó nevezetes okmány. 1225.

Mense Septembri, indictione XIV. Venceslaus Antolinus Lugnanus de confinio Sancti Mathei Rivialti ante presentiam domini Ducis et suorum Consiliariorum Petri de Bocassis, Nycolay Faletri et Andree de Canali, representavit ei in manu suaduo instrumenta, quorum tenor hic inferius scriptus reperitur. Et ibi presens erat Comes Johanes Dandulus de Ragusia, qui cum vidisset illa instrumenta et cognovisset, dixit, quod facta et scripta fuerunt legaliter per legales et bonos atque creditos tabeliones Civitatis Ragusie, quos bene cognoscebat pro legalibus et melioribus ipsius Civitatis. Et ideo ad memoriam retinendam dictus dominus Dux et ipsi Consiliarii preceperunt modum et tenorum ipsorum instrumentorum hoc libro Comm unis scribi. Tenor autem primi instrumenti talis est:

In nomine Domini MCCXX. mensis Madii XVI. die coram subscriptis testibus: Ursacius Dommate filius obligavit se super omnia sua dare talem pacatorem Antolino Luniano, qualem Antolino placuerit, ut ille pagator mittat tantum de suo cum ipso Antolino in Veneciam, quod possit pacare se Antolinus de centum libris, salvis in terra. Si autem non observaverit hoc, tenebitur dare in duplum. Sic et de aliis libris centum, quas dictus Ursacius debet eidem Antolino. Idem Ursacius domum, que est uxoris Cerni Vitane, asignavit Antolino in pignus tali pacto, ut omni anno Atolinus accipiet de ipsa domo XXV libras usque ad IV annos, donec hoc modo centum libras compleantur; et si hoc, ut dictum est, non observaverit, Ursacius tenebitur dare has libras in duplum. Hec autem carta nullo testimonio rumpi possit. Hii sunt testes: Lucarus Comitis Nycolai Judex Juratus, Kalenda Stepacie, Vit. Gradi, Johannes Bogdani. Et ego presbiter Gataldus et Comunis Notarius Juratus scriptor sum et testis. † Anno Incarnationis MCCXIII. mensis Septembris secundo die astante, coram testibus subnotatis. Vitalis filius Michaelis Nicolay confessus est, quod ipse super breve de perchivo sue uxoris Sueri debet Antolino Lunano de Veneciis de confinio Sancti Mathei Rivialti dare XXVIII perperos usque ad primum carniprivium, et si ante venerit de Tasidio, ante pacabit dictus Vitalis dictos perperos dicto Antolino, et Sueri uxori dicti Vitalis placuit. Et ipsa Sueri dedit se fideiussorem superse et omnia sua dicto Antolino pro suprascripto debito; et si Vitalis prescriptus ultra dictum terminum tenuerit dictos perperos, debet dare illos sub fideiussione dicte sue uxoris dicto Antulino a dicto termino in antea cum uxura de quinque in sex per annum, secundum quod tenuerit eos. Hii sunt testes: Vita de Gradi Juratus Judex, Pa... ius Mengatie et ego Blasius Ecclesiasticus et Communis Notarius Juratus scriptor sum et testis.

(Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium I. köt. 35. l.)