120. Béla ifjabb király megerősíti Mothmer comes anyjának azon intézkedését, melylyel Topuskában lévő két birtokrészét az ottani apátságnak adományozta. 1225.

In nomine Sancte Trinitatis. Bela Dei gracia Rex, primogenitus Regis Hungarie, omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem in Domino. Cum Ecclesia, que mater est omnium, per Regum ac nobilium dotalicia soleat sublimari, dignum est ut nos tam nostris, quam aliorum iustis donacionibus pium prebeamus favorem. Ad noticiam igitur universorum volumus pervenire: quod cum Motmerus per examen iudicii in nostra et nostrorum presencia quandam terram suam, que est sita circa Toplica Canonicorum Zagrabiensium, in duello contra Christianum perdidisset; tandem mater eiusdem M(otmerii) dictum Christianum de iniuria ac verecundia sibi illata graviter impetebat, quod eciam ad duellum est adiudicatum. Super quo eciam postquam ingressi fuissent in nostra presencia taliter composuerunt: ut duas partes memorate terre matri M(otmerii) pro iniuria illata restituit Christianus. Tandem vero eadem domina scilicet mater (Motmerii), ad nos accedens, propria voluntate sepe dictam terram Capitulo Zagrabiensi pro remedio anime sue assignavit, tali forma interveniente: ut, quamdiu sibi vita comes existeret, proventus illius terre sub proteccione Ecclesie sibi plenarie cederent, post mortem autem eius Ecclesia Zagrabiensis perpetuus existeret per omnia possessor; a nobis humiliter postulans, ut nostrum super hoc assensum et confirmacionem preberemus. Nos autem habito consilio nostrorum Jobagionum, tam Ungarorum quam Sclavorum, tunc temporis circa nos existencium, iustam ac piam peticionem illius domine decernentes, benigne admisimus, ne in posterum ab aliquo possit retractari, presenti privilegio roborantes. Cuius terre prima meta incipit a Bedna versus rivulum Cocosinec (qui) cadit in illam, inde protenditur sursum per eundem rivulum usque ad caput eiusdem et ibi est meta crucea in fagu, dividit terram Crisiensis Castri, et inde dirigitur ad latus montis Lubel usque semitam, que pastoralis dicitur, et per eandem semitam tendit per monticulos et valles versus meridiem ad gertanfa, ubi est meta terrea, et post hoc illa servita relinquitur ad dexteram, inde versus orientem ad viam magnam Coziherbet, que de Cris ducit in Worosd, inde per eandem descendit in vallem ibi sunt arbores signate, et inde ascendit in Studenc, ubi est fagus signata, et inde a via magna divertit ad sinistram et vadit ubi Camicniza et Yelsewec oriuntur, ubi est fagus signata, et coniungitur terre Petconis, et per montem dirigitur usque ad alium qui dicitur Cerouo berdo, in cuius cacumine est quercus cum meta; et ibi recedit a terra P(etconis,) et descendit ad metam Osl, et inde per latus unius montis ad alium usque ad cerasum et per eundem protenditur ad ulmum, sub qua oritur Slatynic rivulus, per quem revertitur in Bedna. Ex alia parte autem Bedne, ex parte Worosd, quandam partem terre dicta domina sue postestati reservavit. Pristaldus vero super hiis Petco Comes Crisiensis. Datum per manus Mathei Prepositi, aule nostre Cancellarii. Bano Aladaro, Chac Budrugiensi, Theodoro Musuniensi, Jula Ferrei Castri Comitibus existentibus. Anno Domini MCCXXV.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 53. l.)