109. Gardiaza János jadrai érsek szent Demeter templomát szent Damián és Kozma monostorának adományozza. 1222.

In Christi nomine. Anno Incarnacionis eius M°CC° XX°II°. mense Madii die septima astante, indiccione X. Jadre. Temporibus domini Petri Ziani Incliti Ducis Veneciarum et Johannis Venerii Jadrensis Archiepiscopi, ac Petri Michaelis Egregij Comitis. Quoniam lapsu temporum oblivione labuntur que fiunt in tempore; necessarium est, ut gestorum memoriam litterarum series propagata in posteros revocet fugientem. Cognoscant ergo presentes et sciant posteri, quod nos quidem prescriptus Johannes Gardiaza, Dei miseratione promoti ad sollicitudinem Ecclesie Jadertine, cum ex commissi nobis officij speculacione debita multa in eadem Ecelesia ob diutissimam pastoris absenciam invenissemus alia evellenda, plantanda plurima; comperimus inter cetera Ecclesiam Sancti Dimitrii Jadertine Civitatis a Clero et populo Jadertino Sancti Damiani Monasterio de Monte collatam, ad Ecclesie utriusque communem utilitatem. Nos quoque, quorum interest profectibus Ecclesiarum et usibus intendere, pensata dicti Monasterij et Conventus religione plena fructibus honestatis et elemosynarum, dictam Sancti Dimitrij Ecclesiam cum omnibus suis circumstancijs et possessionibus ubicumque positis, ad preces Roberti Abbatis et Conventus memorati, Monasterio supradicto tradimus, traditam confirmamus, confirmatam presentis scripti patrocinio communimus. Et ut hec nostra confirmacio indubitati sumat roboris fulcimentum, presentem paginam nostri duximus sigilli karactere muniendam. Testes autem huius nostre collacionis, confirmacionis et communicionis ad hoc rogati sunt Aconcius domini Pape Subdiaconus et Capellanus, Apostolice Sedis Legatus; Treguanus Traguriensis Episcopus; Chranus Sancti Johannis eiusdem Diocesis Abbas; Damianus Abbas Sancti Grisogoni Jadrensis Diocesis; Manfredus Archidiaconus, Camisius Archipresbyter, Sancti Petri Veteris Plebanus; Dobre Sancti Stephani, Marinus Sancti Petri Novi, Zancius Sancti Michaelis Plebani Jadertini; ac nobiles viri Laurencius de Joseph; Coscia Gregorii, et Desa Pisiza Advocatus predicti Monasterij. Nulli ergo hominum liceat hanc nostre donacionis paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire. Quam nos ad maiorem evidenciam per manum publicam coram prescriptis testibus in scriptis redigi precipimus.

Et ego Vitalis Sancte Marie Maioris Plebanus et Jadrensis Notarius, huic donacioni et confirmacioni interfui, et ex prescripto predicti domini Archiepiscopi scripsi, roboravi et signo consueto signavi.

(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 73. l.)