070. II. Endre királynak Gorra vármegyét tárgyazó adománya a topuskai apát számára. 1213.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie Rex etc. Licet omnia Cysterciensis Ordinis Monasteria, que olim bone memorie patres nostri Reges Hungarie construxerunt, specialiter diligamus, maxime quia ceteris Deo firmius inherere et tam assiduis quam devotis oracionum gemitibus celos pulsare et ipsum celorum dominum frequenter pro nostris excessibus exorare creduntur: Monasterio tamen de Toplica, quod de proprio nostro fundavimus Regni nostri anno primo, ampliori dileccionis prerogativa tenemur, eo quod F'ratres Clarevallensis Cenobii inibi convocavimus ad sacrosancte religionis augmentum, qui et Deo indefesse serviant, et ipsius misericordiam in districto examine nobis assiduis oracionibus valeant impetrare. Ut igitur temporalibus subsidiis sufficienter adiuti liberius Deo vacent, illis pro anime nostre remedio et antecessorum nostrorum, dedimus totum Comitatum de Gorra, sicut illum possedimus dum Dux fuimus ultra Drawam, cum prediis et metis eorum, cum aquis et piscacionibus, cum terris et pratis; cum nemoribus et silvis et venacionibus, cum omnibus redditibus, consvetudinibus et cunctis utilitatibus, que omnia ita libere teneant, sicut ea tenuimus, cum Dux fuimus ultra Drawam, exceptis sex generacionibus. Addimus eciam huic donacioni nostre tantam libertatis prerogativam, quod nullus Banus, nullus index nec aliquis alius, preter bonam voluntatem Abbatis, super dictum monasterium descendat, vel super populum eius, vel eundem populum audeat iudicare vel in iudicium trahere ante quamlibet personam preter personam Regis. Hospites autem et castrenses tocius prenominati Comitatus solvant in monasterio Toplice singuli de singulis mansionibus annuatim marturinas sicut nobis solvere solebant, et cubulum unum frumenti, et alium avene, cuius mensura erit quatuor pugnorum, a festo Sancti Mychaelis usque ad festum Omnium Sanctoram, sicut et marturinas. Preterea solvant iidem hospites et castrenses collectoribus marturinarum, qui ex parte Ecclesie missi fuerint, de qualibet mansione duas pagachias et cubulum unum avene, et galinam unam. Et hec omnia ad Ecclesiam de Toplica propriis vehiculis portabunt. Soli castrenses tenentur singulis annis, quociens necesse fuerit, stabula quorumlibet animalium facere vel emendare, et hec propriis sumptibus et expensis. Constituimus insuper, ut de castrensibus predictis nullus aliquem audeat retinere. Sciendam est autem, quod in terra Monasterii Toplice sunt quidam iobagiones, qui singuli cum parentela sua solvent tres pensas frisaticorum annuatim Ecclesie Toplicensi eo tempore quo marturine solvuntur. Quorum nomina sunt hec: Gostue cum parentela sua solvet tres pensas, Bremieur cum parentela sua solvet tres pensas, Berkis cum parentela sus solvet tres pensas, Wratizla cum parentela sua solvet tres pensas, Petrus filius Murta cum parentela sua solvet tres pensas, Bogdan cum parentela sua de Insula solvet tres pensas, Holdice cum parentela sua solvet tres pensas, Wlchota cum parentela sua solvet tres pensas, Zrepiz cum parentela sua solvet tres pensas, Berglez cum fratribus suis ultra Culpam solvet tres pensas, Zlobez cum parentela sua solvet tres penses, Dilin cum parentela sua solvet tres pensas, Nestursa albus cum parentela sua solvet tres pensas, Wicho cum parentela sua solvet tres pensas, Hemelcho cum septem fratribus suis solvet tres pensas. Gostue, et Petro filio Murta, quoniam Abbati T(heobaldo) et predecessoribus suis et Ecclesie Toplice legittime servierunt, et quia in ipsius T(heobaldi) Abbatis comitatu erant, tum privilegium hoc a nobis optinuit ad multas preces eiusdem Abbatis; illis scilicet Gostue et Petro et heredibus suis in perpetuum concessimus, ut de omnibus quos ad predia que nunc tenent attraxerint, terciam partem marturinarum habebunt, et Ecclesia Toplice duas partes. Predia Gostue sunt: Maya et Stebenche; predia Petri: Yelseunenice, Serno et Celna. Omnes vero isti supradicti, qui solvunt tres pensas, per totum Regnum Hungarie ad iussionem Abbatis vel illius qui vices eius mandato ipsius suppleverit, quociens iussi fuerint, in propriis equis et sumptibus ipsi et heredes eorum ire tenentur; et si ire noluerint, Abbatis iudicio subiacebunt. Insuper tam castrenses quam alii omnes homines terre illius cuiuscunque condicionis fuerint, in eadem terra manentes, porcos, qui ad ius Regis spectare solebant, Monasterio Toplice in perpetuum absque contradiccione aliqua ipsi et heredes solvant. In foro Templariorum de Gorra habent fratres nostri de Toplica medietatem tributi, preter pisces et peccora et primum denarium. Super hac donacione nostra tandem pristaldus noster fuit Herch, frater Rolandi et filius Bertholdi, qui eandem terram perambulavit, et supradicte Ecclesie fratribus assignavit. In hac tandem donacionis nostre pagina duximus inserendum: quod si quis Banus vel Judex vel quilibet alius, ex quo primam fundacionom fecimus Monasterio Toplicensi, videlicet Regni nostri anno primo, aliquid subtraxerit Monasterio de elemosina mea, quam supradictis fratribus contuli et eis in presenti privilegio confirmavi, liceat eius loci Abbati repetere non obstantibus quibuslibet instrumentis a nobis vel a quolibet per falsam suggestionem impetratis. Igitur stabili firmitate sanctimus, ut nullus unquam hanc nostre constitucionis paginam audeat infringere, vel ei ausu temerario contraire; quod qui presumpserit, iram Regiam, vel rerum suarum omnium ammissione, tamquam reus lese Maiestatis, absque retractatione aliqua se noverit incursurum. Et ut hec a nobis facta donacio nullis unquam temporibus valeat aboleri, ad preces venerabilis Theobaldi tunc temporis eiusdem loci Abbatis presentem paginam sigilli nostri testimonio fecimus insigniri. Datum per manus Thome Albensis Prepositi et Hungarie Cancellarii, anno ab Incarnacione Domini MCCXIII. Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reverendo Bertholdo Colocensi Archiepiscopo, et Weiwoda existentibus, Kalano Quinqueecclesiensi, Cathapano Agriensi, Symone Waradiensi, Desiderio Canadiensi, Wilhellmo Transilvaniensi, Gotthardo Zagrabiensi, Petro Geuriensi, Roberto Vezprimiensi, Jacobo Waciensi Ecclesias feliciter gubernantibus. Banc Palatino et Posoniensi Comite, et Martino Bano existentibus, Jula Bachiensi et Curiali Comite, Andrea Budriensi, Hvgone Keuueniensi, Micha Bichoriensi, Nicholao Suppruniensi, Alexandro Sumuniensi, Baien Albensi Comitatus tenentibus. Regni nostro anno VIII.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 28. l.)