051. Endre herczeg Kagnis szávai szigetet tárgyazó adománya Domokos zágrábi püspök számára. 1201.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Dalmacie, Chrowacie, Chulmeque Dux in perpetuum. Juris racio videtur consulere omnium pie petentium vota animo sedulo, attentisque auribus debere admitti. Verum earum precum cercior specialiorque debet esse recepcio, quas persone venerabiles et cause pro quibus fiunt, faciunt esse commendabiles. Dignum est enim et racioni consentaneum, ut in remedium et salutem transeat animarum indubitanter, quicquid Deo datur vel dicatur Ecclesiis. Nos igitur dicte devocionis consideracione commoti ad fratris nostri domini Henrici illustrissimi Hungarorum Regis, ammonicionem et iustam petitionem atque pias preces venerabilis sacerdotis Dei Dominici videlicet Zagrabiensis Episcopi, dedimus insulam, que Cagnis dicitur, Zagrabiensi Ecclesie omni concussione et contradiccione remota perpetuo possidendam; contentam vero hiis terminis et metis: ab oriente ubi Sawa fluvius in duas distincciones se dividit, prime mete signum occurrit videntibus in arbore populea, altera (vero meta) protenditur ad meridionalem plagam iuxta Sawam, ubi arbor nucifera signum gestat evidens factum cespitibus, ibi dividitur meta Carachuna, inde protenditur contra occidentem iuxta predictum fluvium ad rivum, qui vocatur Seregna, ibi vero predictus rivus intrat Sawam, ubi quercus est index mete. Rivus iste dividit metam a filiis Zesa, idem vero rivulus versus occidentem exhit de Sawa, ibique signum mete est positum in ulmo, inde vero protenditur ad septemtrionalem plagam usque ad maiorem distinccionem predicti fluvii, ubi eciam in arbore populea signum mete apparet. Verum Sawa fluvius dividit omnes metas a filiis Zesa. Sed quoniam memorie novercatur oblivio, oblivionis enim ortus est memorie defectus, huius nostri facti seriem sripto commendare iussimus. Ut autem firmius robur obtineat, sigilli nostri inpressione communivimus. Anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo primo, regnante gloriosissimo fratre nostro Rege Hemrico. Testes autem huius rei sunt iobagiones nostri, quorum nomina hec sunt: Mog Comes, Nycholaus Comes, Martinus Comes, Ata Comes, Cresen Comes; Crasun vero Comes est pristaldus eiusdem rei. Datum per manus Jacobi Prepositi Magistri nostri et Cancellarii.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 10. l.)