048. Endre herczeg oda itéli a zágrábi egyháznak Graboniza nevű földet. 1200.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. A(ndreas) Dei gracia Dalmacie, Croacie, Chulmeque Dux in perpetuum. In primaria legum sanctione cauta veterum prudencia suia in posterum sollerter providens in Regibus ac magnis Ducibus iusticiam amplius commendavit; justicia enim est, que reddit unicuique quod suum est. Eorum igitur vestigiis arcius innitentes, cum universis infra terminos dominii nostri iusticiam facere teneamur, primam ac precipuam circa Dei Ecclesias gerendam esse sollicitudinem cum favore Principum, nulli venit in dubium. Causam itaque, que versata est inter Dominicum Zagrabiensem Episcopum et Petrum fratrem Zadur de quadam terra, que vocatur Graboniza, cum Magnatibus nostris ordine iudiciario cognoscentes, comperimus esse terram supradicti Episcopi, predicto Petro plurium testimonio in iure convicto. Contulimus ergo terram predictam prememorato Episcopo iure perpetuo possidendam, eiusque successoribus eodem modo relinquendam. Sed quoniam memorie inimicatur oblivio, oblivionis enim ortus est memorie defectus, huius nostri facti seriem, ne nubilo oblivionis deliteat, scripto comendari iussimus. Ut autem firmius robur obtineat sigilli nostri inpressione communivimus. Jobagionum vero nomina, qui tunc aderant, et testimonium gestis nostris perhibent, hec sunt: Mog Comes, Nicolaus Banus, Ata Comes, Martinas Comes, Isep Comes, Cresen Comes et ceteri complures. Prestaldi vero duo, Velceta de Gorra et Wrodizlaus de Zagrabia. Hoc autem factum est anno Dominice Incarnacionis. MCC. Datum per manus Jacobi Prepositi, Magistri eiusdem Ducis et Cancellarii.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 9. l.)