036. Kalán pécsi püspök s dalmatiai és horvátországi kormányzónak Kamenic helységet tárgyazó itéletlevele a zágrábi egyház számára. 1193. körül.

Calanus Dei gracia Quinqueecclesiensis Episcopus Palle atus et totius Dalmatie atque Chroatie Gubernator. Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in eo, qui est vera satus. Quamvis bonorum posteritas priorum suorum bona exempla imitari, doctrinam quoque opere propensius studeat adimplere, tamen quia quorumdam modernorum ad bonum pigra ad malum vero prona subtilitas predecessorum suorum iusta iudicia subvertere et bonos actus sinistra interpretatione molitur extingvere, dilectioni vestre duxzimus intimandum, quod procuracionis nostre tempore inter duos civiles, scilicet Descislou et Drassa, et Dominicum venerabilem Zagrabiensis Ecclesie Episcopum pro terra cuiusdam predii, nomine Kemenic, orta est dissensio. Requirentibus enim predictis civilibus terram illam in pesencia nostra, Episcopo quoque non eorum sed suam esse asserente, nos causam ordine canonico decidentes duobus Canonicis atque Archidiaconis Zagrabiensis Ecclesie, scilicet Barano et Timporio, tribusque Curialibus Comitibus scilicet: Tiwa de Wasca, Michaeli de Domburou, Martino de Kemenic super hoc, quod non civilium sed Episcopi terra esset, sacramentum indiximus. Accepto vero ab eis sacramento, predium illud scilicet Kemenic, a duadus viis coniunctis usque ad rivulum ubi habet metam terre, deinde ultra montem usque ad fluvium, nomine Rogozice, deinde usque ad alium fluvium, cui nomen Bogoce, a Bogocea autem per montem, qui Trabs appellatur usque ad caput unius vallis, que dicitur Jasconovina, Zagrabiensi Episcopo per manus duorum pristaldorum nostrorum, scilicet Ysani Curialis Comitis de Kris et Bonci, assignavimus. Ut igitur huius iuste examinacionis sentencia perpetue stabilitatis robore fulciatur, litteras super hoc testimoniales sigilli nostri munimine insignivimus. Volentes et precipientes, ne quis huic canonice observationi ausu temerario presumat contraire; si quis autem facere attemptaverit, anime sue periculum et dignam Dei ulcionum vindictam se noverit incursurum.

(Tkalcsis, Monum. histor. Zagrab. I. köt. 6. l.)