034. II. Béla királynak Modrus horvátországi vármegyét tárgyazó adománya Frangepán Bertalan számára. 1193.

In nomine Sanctissime Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. Bela Dei gracie Hungari e, Dalmacie, Croacie Rameque Rex. Quoniam fideli tas suscipit incrementum, quum merces fidelitatis digna retr ibucione compensatur, dignum ducimus illis Regie munificencie manum copiosius aperire, quos longeue fidelitatis experiencia et exhibcio deuocionis continua gracie nostre reddit commendatos. Attendentes itaque oculo benigniore sinceritatem ac deuocionem dilecti et fidelis nostri Comitis Bartholomei, totam terram pertinentem ad Comitatum Modrus, cum pertinencijs et totis reditibus, ei et heredibus suis iure hereditario contulimus perpetuis temporibus possidendam. Tali paccionis interuentu: quod prenominatus Comes in exercitu Serenitatis Nostre infra limites Regni nostri cum decem loricis in compensacionem suscepti beneficij nobis assistat; extra Regnum vero cum quatuor loricis nobis seruiat; tamen tali tempore citatus veniat, in quo exercitus Croacie ex precepto Regio vniuersaliter ad exercitum fuerit connocatus. Sub hac quoque condicionis forma includere decrenimus, quod si iam dictus Comes absque prole ingrederetur viam carnis vniuerse, vnus ex filijs fratrum ipsius eodem pacto conuencionis nostre obseruato sub Nostre Serenitatis dominio terram tranquille possideat et quiete. De cetero volumus, et Regia auctoritate decreuimus, quod omnes homines in terra illa nullo Judicio astare teneantur, nisi tempore, dum scilicet Banus in ea terra fuerit, quamdiu presens fuerit, iudi candi habeat potestatem; sed alias eos determinare non aciat. Verum tamen, si Dominus eorum, de hominibus suis aduersarijs eorum iusticiam facere noluerit, et querela ante Banum peruenerit, pro hominibus suis in solo tali casu ante Banum teneantur respondere. Si autem sepe dictus Comes cum tot loricis, quot in conuencione suscepit se exhibiturum, ad exercitum nostrum non venerit, et constiterit Serenitati Nostre, per pigriciam, aut incuriam et negligenciam suam factum esse, ad proximum sequentem exercitum duplicatis loricis accedat; vel quot loricis defecit, in alio exercitu totidem recompenset. Vt ergo huius nostre donacionis pagina perpetue firmitatis robur obtineat, et quod nulli liceat, eidem donacioni quicquam subtrahere aut minuere, ymaginis nostre in aurea bulla impressione fecimus communiri. Datum per manus Catapani Albensis Prepositi Hungarie Cancellarij anno Incarnacionis Domini millesimo centesimo nonagesimo tercio. Venerabili Job Strigoniensi Archiepiscopo existente, Saulo Colocensi Archiepiscopo, Kalano Quinqueecclesiensi Episcopo et eodem Dalmacie et Croacie Gubernatore, Crispino Chanadiensi Episcopo, Dominico Zagrabiensi Episcopo. Mog Palatino eodem et Comite Wachiensi, Dominico Curiali Comite et eodem Budrugensi, Andrea Comite de Suprun, Wog Comite de Wychor, Fulcone Comite de Wasuar, Mathana Comite de Zounuk.

(Zsigmond királynak 1393-ki megerősítő privilegiumából, a budai kir. kamarai levéltárban. Számos hibával kiadva Fejérnél C od. Dip. II. köt. 292. lap.)