032. Egyezkedés Raguza város és Miroszlav comes közt. 1190.

† In Christi nomine, anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo nonagesimo, mensis Junii die XVII intrante. Salutationibus et locutionibus domini Comitis Miroslaui per nuncios suos Maurum Jupanum directis, hec est Raguseorum responsio: In primis uidelicet, si fortuna ei accidente Ragusium intrare uoluerit, promittimus sine fraude salue illum recipere ad nostrum posse, et res illius, et homines eius, ut nostras personas dum in Ciuitate nostra steterit, nullo eidem iustitia faciendo. Et si contrarium ex proditione Ciuitatis aduenerit, consiliando insimul Comes Geruasius cum Nobilibus suis, similiter et Comes Miroslauus cum Nobilibus suis permittimus portare ipsum sine fraude cum rebus et hominibus suis quo uoluerit cum suo dexpendio, sicut et inter nos consuetudinem habemus. Et si redire ad ciuitatem nostram uoluerit: ad posse nostrum promittimus illum cum rebus et hominibus suis sine fraude recipere. Tamen ut nunc ipse iustitiam faciat Raguseis sine fraude, electis ex utraque parte judicibus, ante quorum presentiam iustitia secundum antiquorum mores finiatur. Et si facere illam nunc non potuerit, cum redierit, in terra sua facturus sit illam. Et hoc promittimus fideliter implere, saluo sacramento domini nostri Regis Tancred, et juramento pacis, defendere illum ab omnibus sine fraude et malo ingenio. Sic nos Deus adiuuet et hec sancta IIII evangelia. Ego Ger(uasius) Comes Ragusii in hoc ordine juro et omnes sequentes idem jurant. Vitalis Bodatie, Slabba Lucari Judex, Dersimirus Judex, Lucarus Pudisii, Lucarus Comitis Njcolay, Petrus Deperdi, Michatius Uicarius, Petrus Bubanne, Michael Goyslani, Vitalis Uulpis, Michael eius nepos, Grosius Goyslaui, Teodorus Destilu, Archidiconus Marinus, Johannes Manaue, Dimitrius Rosini, Simon Stephani, Teodorus Domane, Vitus Lampri, P zinagus Berisne, Ursus Bani, Sauinus Bonde, Marinus Derasti, Laurentius Pisini, Teodorus Caputassi, Dubrisius Mathei, Johannes Gondole, Felix Traualle, Pauersenus Pesane, Michael Chunni, Stepi Demacca, Tesscius Derigina, Priasni Berisne, Petrus Derasti, Michatius Bersecii, Michael Manguini, Georgius Clementis, Johannes Ursacii, Michael Bontii, Johannes Petracce, Lampredius Uitalis, Vrsus Balli, Andreas Pauli, Michael Ursane, Petrus Domane, Marinus Grobe, Vitana Bitii, Laurentius Auelini, Margatia Boc ini, Binzola Ualentini, Sergius Bladimiri, Sauinus Mazole, Germanus Michatii, Johannes Calepi, Teodoros Luce, Georgius Bacinoli, Duesius Uetris, Michatius Furaterre, Domane Platti.

Omnes homines, qui sacramentum hoc supradictum sine fraude et malo ingenio firme non tenuerint, Dei et Sanctorum omnium incurrant maledictionem, et cum diobolo in perpetuo inferno mancipentur et damnentur. Omnibus hec jura servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi in perpetuum amen.

† Quod scriptum ego Diaconus Marinus et Ragusii Communis Notarius plena in Curia Raguseorum residente Bernardo Archiepiscopo et Geruasio Comite cum Nobilibus et populo cuncto jussione cunctorum scripsi, compleui et roboraui.

Ego Comes Miroslauus, sicut Comes Geruasius cum suis Nobilibus mihi jurauit, idem et ego illis juro, secundum supradictum capitulare recta fide et sine fraude perpetuo manutenere.

<s>cirill betűk

(Eredetie bőrhártyán a bécsi császári titkos levéltárban.)