026. Ragusa dalmatiai és Pisa olaszhoni tengeri városok közti békekötés. 1169.

In nomine Jesu Christi veri Dei Eterni Amen. Ego A1bertus Pisanorum Consul et Marcus et Burgundius Judex, similiter Legati, constituimus et ordinamus tam pro nobis quam toto populo Civitatis nostre Pisane firmam et illibatam pacem vobis Consulibus Ragusii Vitali et Lucaro et Lampridio et Felicio et Michatio et Dabraslavo et universo populo supradicte Civitatis Ragusii tali modo; ut quicumque Raguseus nostris in partibus vel in nostro Districto devenerit, tam ipse quam et omnes res eius salve sint et sicure, et a nullo nostratum violentiam aut damnum patiatur. Si vero aliis in partibus qualibuscumque aliquis Raguseus ab aliquo Pisano invenietur, nullum ab eo damnum in persona sua vel in rebus suis Raguseus patiatur, nec erit in consilio vel facto aliquis Pisanorum qualicumque in parte utut a quoquam damnietatem in persona aut rebus suis habeat. Si vero contigerit aliquem Pisanorum aliquam iniustitiam alicui Raguseo facere, infra triginta dies rationem ac iustitiam plenam coram Vicecomitibus vel Consulibus vel Prelatis nastris in regimine, in qua iniustitiam passus est, consequatur. Sin autem in regione illa nullum prepositum habuerimus, a nauclerio navis, que ibi inventa fuerit, iustitiam similiter habest. Sed si nauclerius nullas ibi aderit, aliquis vel aliqui Pisanorum bonorum hominum qui illic intus erunt, ad hoc eligantur, ut Raguseo cor am eis Pisanus rationem faciat. Hec autem pax in perpetuum a nobis custodietur et observabitur, salva tamen fidelitate domini nostri Imperatoris Federici. Hanc autem pacem, utut prescriptum est, se firmam et illibatam custodire Marcius Vicecomes noster Constantinopolitanus nobis predictis legatis consentienibus iuravit. Statuimus etiam: ut nullus Raguseus nostris in partibus vel in nostro Districto aliquem comercium vel aliquam directuram pro qualicumque sua merce alicui persone private vel publice tribuat. Hanc autem pacem in unoquoque anno a novis Vicecomitibus nostris Constantinopolitanis iurare faciemus. Hoc actum est Ragusio in palatio Archiepiscopi prescripte Civitatis. Anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo LXVIIII., indictione secunda, III. decimo die mensis Madii. Coram testibus: Stephano, Vito, Cerno, Valentino, Nicolao, civibus Ragusii, et coram Panchatio Camerario nostro, et Enrigo Pandulfi, Gualfredo Rabie, Giraldo Buchie, Vgolino Petridentis, civibus Pisanis. Hanc vero pacem quam vobiscum constituimus, et, ut suprascriptum est, confirmavimus, eandem et cum Johanne Comite Spalati et omnibus Spalatinis similiter constituimus et confirmamus.

(Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium I. köt. 10. l.)