025. III. Sándor pápa Minaeus segnai püspököt inti, hogy a spalatoi érsek mint metropolitánusának legyen alávetve. 1169.

Alexander servus servorum Dei venerabili fratri Mireo Episcopo (Segniensi) salutem et Apostolicam benedictionem Significavit nobis venerabilis frater noster G. Spalatensis Archiepiscopus, Apostolice Sedis Legatus, quod cum sibi sis metropolitico jure subiectus, ipsum debita obedientia et subiectione fraudare presumas. Quia igitur non decet te, nec nos possumus aliqualiter tolerare, quod prefatus Archiepiscopus, qui tam ferventer et precipua nobis est affectione mentis adstrictus, honoris vel dignitatis sue quamlibet diminutionem sustineat: fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus eidem Archiepiscopo Metropolitano tuo, quemadmodum predecessores tui suis consueverunt antecessoribus obedire, contradictione et appellatione sublata, debitam obedientiam et reverentiam promittas, et humiliter ac devote persolvas; ita quod adversum te propter hoc iterata querela merito ad auditum Sedis Apostolice perferri non possit. Sane si te predicto Archiepiscopo rebellem amodo, vel minus obedientem esse conceperimus, contumaciam et presumptionem tuam graviter auctore Domino puniemus; quod pena tua subditis erit exemplum, Prelatis suis obedientiam prestandi. Datum Beneventi tertio kalendas Februarii.

(Farlati Illyricum Sacrum IV. köt. 118. l.)