023. A Frangepán család Vegla sziget birtokában. 1163.

In nomine domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Anno Domini millesimo centesimo (sexagesimo tertio), tertio mensis Augusti, indictione XIma. Quanto queque maioris negotii esse probantur: tanto propensiori studio debent per scripturam memorie annotari, ne decursus temporum tollat, quod innocentia et bone opinionis intentio efficere studuit. Quapropter nos quidem Vitalis Michael (II.), Dei gratia Venetiarum, Dalmatie atque Croatie Dux, cum Judicibus et Electis Sapientibus atque totius populi collaudatione seu confirmatione utilitati Venetiarum et saluti diligenter consulentes, Comitatum Veglensem, post discessum Comitis Doimi vacantem, ordinare decrevimus ad honorem et profectum Comunis Venetiarum. Et quoniam te Bartholomeum, atque Guidonem fratrem tuum filium predicti Comitis Doimi, tales fore novimus, qui Comitatum Veglensem prudenter regere atque tueri potestis: idcirco ipsum Comitatum, et totam insulam vobis ambobus fratribus tempore vite vertre damus, concedimus atque transactamus, et illi de vobis qui supervixerit tali modo et pacto, quali predictus pater vester habuit tempore predecessorum nostrorum bone memorie Ducum, videlicet Dominici Michaelis, Petri Polani, Dominici Mauroceni, et tempore nostro per nostrum privilegium confirmatum, cum omnibus redditibus, sicut pater vester habuit, ut omnia integra et illibata habeatis, et potestative cuncta vendicatis vobis, preter barchas Veglensium, quas nolumus ut oneretis, neque asinos vel iumenta illorum volamus ut per vim auferatis, canistrum quoqae uvarum per vineas illorum non tollatis. Ista quatuor omnino prohibemus ne faciatis. Cetera sicut diximus licenter habeatias sine contradictione et sine omni diminutione. Angarias nostras quotiens opus fuerit, sicut tempore predictorum Ducum et nostro, Veglenses communiter faciant. Legatos nostros excipietis et honorabiliter cum propriis vestris expensis illos procurabitis, sine civium vestrorum requisitione. Singulis vero annis in festo Sancti Michaelis pro ipso Comitatu et insula atque redditibus illorum trecentos quinquaginta Romanatos nostro Comuni persolvere debetis. Insuper etiam ipsam insulam ab omnibus inimicis Venetie sine nostro adiutorio sine fraude defendere debeatis, exceptis coronatis personis et illorum exercitu, si verum constiterit, quod super ipsa u insulam veniant. Hec omnia nobis observare debeatis aut ambo simul, aut alter de vobis qui supervixerit. Nos vero cuncta vobis integra et illibata cum nostris successoribus conservare sine diminitione debemus, conservantibus nobis ea, que superius dicta sunt, et que continebuntur in promissione charte quam, proinde nobis facturi estis. Quod si non observaverimus vobis cuncta eo modo ut superius legitur, tunc cum nostris successoribus vobis et vestris heredibus emendare debeamus auri obrizi libras decem; et hec concessionis charta in sua permaneat firmitate. Ut nostra tamen regalia per omnia sint salva ad veniendum in nostram potestatem.

Ego Vitalis Michael Dei gratia Dux manu mea subscripsi.

Ego Sebastianus Ziani Judex m. m. s.

Ego Aurio Mastropetro Judex m. m. s.

Ego Vitalis Dandulo Judex m. m. s.

Ego Joannes Navigaioso m. m. s

Ego Ananias Quirinus m. m. s.

Ego Leonardus Fradelo m. m. s.

Ego Philippus Julianus m. m. s.

Ego Petrus Vilioni m. m. s.

Ego Raynerio Batiauro m. m. s.

Ego Marinus Michael m. m. s.

Ego Engelpetro Maurocenus m. m. s.

Ego Craton Dandulo m. m. s.

Ego Dominicus Celso m. m. s.

Ego Ocho Jantani m. m. s.

Ego Amadeo Pollani m. m. s.

Ego Marcus Da Canale m. m. s.

Ego Stefanus Mazamanus m. m. s.

Ego Jacobus Contarenus m. m. s.

Ego Marcus Aurio m. m. s.

Ego Dominicus Barozi m. m. s.

Ego Dominicus Sanudo m. m. s.

Ego Andreas Geno m. m. s.

Ego Petrus Faletrus m. m. s.

Ego Joannes Pantaleo m. m. s.

Ego Dominicus Concoreoni m. m. s.

Ego Petrus Barozi m. m. s.

Ego Petrus Carosus m. m. s.

Ego Joannes Regini m. m. s.

Ego Vitalis Michael m. m. s.

Ego Bonoflio Enlongo m. m. s.

Ego Andreas Dontodero m. m. s.

Ego Tribunus Bonrozi m. m. s.

Ego Vitalis Basilio m. m. s.

Ego Henricus Navigaioso m. m. s.

Ego Joannes Cornario m. m. s.

Ego Joannes Dandulo m. m. s.

Ego Henricus Dauro m. m. s.

Ego Petrus Antolinus m. m. s.

Ego Marcus Ledi m. m. s.

Ego Matheus Cabriel m. m. s.

Ego Pangratius Vitaliano m. m. s.

Ego Jacobus Basilio m. m. s.

Ego Petrus Boldu m. m. s.

Ego Michael Barzegeso m. m. s.

Ego Vitalis Gradenigo m. m. s.

Ego Andreas Boldu m. m. s.

Ego Dominicus Venerius Diaconus et Notarius complevi et roboravi.

Ego Jacobus Lambadus Sancte Sophie Plebanus presbiter et Notarius, sicut vidi in matre, ita testor in filia.

Ego Petrus Michael Judex vidi in matre, testis sum in filia.

(Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium. I. köt. 6. l.)