008. Belgrád vagyis Tenger-Fehérvár dalmatiai város községének adományozása Evangelista szent János ottani monostora számára. 1076.

Notum sit omnibus fidelibus tam posteris quam presentibus, quia nos Belgradenses divites et inopes, nullo cogente, nullo monente, imo spontanea voluntate, gratia devote intentionis promisimus dare singulis annis decimas nostrarum olivarum Monasterio Sancti Joannis Apostoli et Evangeliste, die videlicet dedicationis eiusdem Ecclesie, quam viri religiosissimi, domnus scilicet Laurentius Spalatensis Archiepiscopus, una cum Appocrisariis Romane Sedis Episcopo Fulcoino, et Gebizone Abbate Sanctorum Bonifacii et Alexii, nec non et Prestantio eiusdem Urbis Episcopo dedicaverant; eisdem etiam donum supradictum collaudantibus, ac firmiter corroborantibus, auctoritate Apostolica intercedentibus, ne umquam ab aliquo presumatur violari. Quod si forte aliquis temerario conatu abnegaverit, iram Superne Maiestatis incurrat, omniumque santorum maledictionem possideat. Et hec donatis acta sancitaque fuit anno ab Incarnatione Domini Nostri Jesu Christi millesimo septuagesimo sexto, indictione vero decima quinta. Et hoc apostolante Gregorio Septimo Papa; apud Grecos Michaele imperante; apud Sclavos Svinimiro regnante; Petro in Monasterio abbatiante; Dominico Justo Belgradi priorante.

(Farlati Illyricum Sacrum IV. köt. 5. l.)