001. Szent István első magyar király és az ország alkotójának legendája, mint főfontosságú törvénykezési okmány. 1000–1038.

Nicolaus Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis omuibus Christi fidelibus presentibus et futuris noticiam presencium habituris salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod discretus juuenis Magister Stephanus Notarius Monasterij Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, legittimus procurator domini Vyllermi Abbatis et tocius Conuentus predicti Monasterij Sancti Martini ad nostram personaliter veniendo presenciam vice et nomine dictorum domini Abbatis et Connentus nobis proposuit in hunc modum: quod quia nobiles et ignobiles Prouincie et Comitatus Symigiensis vniuersas decimas secundum iustitucionem et ordinacionem seu donacionem Sanctissimi Regis Stephani primi Regis Hungarorum predicto Monasterio secundum justiciam et approbatam Regni consuetudinem soluere recusarent contumacia et inobedencia obstinati, et ex hoc predictus dominus Vyllermus Abbas, totusque eiusdem loci Conuentus magnam in juribus eorum perciperet diminucionem et detrimentum. Cum igitur jura Ecclesie ipsorum defendere et tueri velint et intendant salubriter Deo propiciante toto suo nisu et conamine, sicut eis necessario incumbit; et quia ad hoc legenda Sanctissimi Regis Stephani authentica, et approbata per Sanctissimos Romanos Pontifices, sit sumpme necessaria: ideo particulam illam, in qua continetur constitucio et ordinacio de decimis Monasterij Sancti Martini predicti in dicta Prouincia et Comitatu Symigiensi existentibus, ad cerciorem et firmiorem tuicionem decimarum eiusdem Monasterij humili cum iustancia suplicauit, vt rescribi faceremus, nostroque sigillo authentico communiri. Cuius quidem particule legende authentice et approbate tenor talis est:

»Post obitum vero patris Stephanus adhuc adolescens, fauore principum et plebis in patris solium laudabiliter prouectus, ardenciori animo cepit veritatis propagator existere; quia quamuis adolescencie annis floreret, non tamen cor in ore, sed os in corde habebat; scripturarum Diuinarum, quibus adprime flagrabat, non immemor, judicium et justiciam in oculis proponebat, iuxta illud Salomonis: »Audiens sapiens disciplinam sapiencior erit, et intelligens gubernacula possidebit«. In omnibus itaque mandatis Deo fidelis dispensator existens, apud se cepit meditari, qualiter subiectum sibi populum vnius Dei cultui manciparet. Quod quia perpendebat absque vicinarum gencium confederatione fieri minime posse; pacem cum exterarum Prouinciarum populis fideliter institutam raborauit, vt eo securius, quod in mente tractabat, in nouella plantacione Christianitatis expleret. Sed aduersarius tocius bonitatis, inuidie plenus et malicie diabolus, vt sanctum Christi tyronis propositum disturbaret, intestina bella commonit; quoniam eius instinctu plebs gentilis Christiane fidei ingo colla submittere renuens, cum principibus suis a dominio ipsius se subtrahere moliebatur. Ceperunt enim vrbes desolare, predia vastare, possessiones depredari, seruos cedere, et - ut cetera sileam - ipsi insultare. Cumque deelinare ipsi de via sua peruersa nollent, nec furor eorum saciaretur; Dux ipse confidens de eterna virtute, ad superandam hostium rabiem multitudine exercitus sui sub vexillo Deo dilecti Pontificis Martini, sanctique martiris Georgij processit. Illis forte diebus vrbem, que wlgo Wesprem nuncupatur, obsederant, hec ad conuicia eius commouentes; scilicet vt vbi Ducalis accessus conuersatorium habebatur, ibi consederent, quo facilior ingressus ad alia predia occupanda inueniretur. Ipse vero Diuina preeunte clemencia aduersus eos consurrexerat, et hic in fide, illi vero tantum in armis confidentes, vtrinque decertauerunt. Tandem hostibus victis, et ex parte cesis, et ex parte captis et alligatis, Dux victor cum suis victorie dona reportauit. Quopropter possessionibus eorum tam in agris quam in villis, sapienter diiudicauit; non sicut quondam Saul, qui deuicto Agag Rege Amalech de spolijs eiusdem Domino prohibente meliora elegerat. Sed quoniam Panuonia Beati Pontificis Martini natiuitate gloriatur, cuius eciam patrocinantibus meritis vir Christo fidelis, vt iam dictum est, de hostibus victoriam reportauit; nichil ex rebus eorum ad opus sui reseruans, inito cum theophilis consilio, iuxta fundum sancti presulis, in loco qui Sacer Mons dicitur, vbi Sanctus Martinus, dum adhuc in Pannonia degeret, oracionis sibi locum assignauerat, sub titulo ipsius monasterium construere cepit, possessionibus et reddibitus, cunctisque sufficiencijs dotauit, et ipsius suffragio domitorum decimacionibus simile fecit Episcopijs, constituens ex eorum omnibus facultatibus tam stricte decimas dari, vt si cui decem liberos habere contingeret, decimam prolem Sancti Martini Cenobio daret.«

Nos igitur expeticionem procuratoris dictorum domini Abbatis et Connentus de constitucione et ordinacione Sanctissimi Regis Stephani iustam fure et vtilem recognoscentes, more premisso sub nostro sigillo rescribi fecimus, et ad maiorem cautelam munimine sigilli nostri authentici publicauimus. In cuius rei testimonium perpetuamque stabilitatem presentes litteras nostras priuilegiales emanari fecimus, appensione maioris sigilli nostri roborando. Datum per manus discreti viri Magistri Demetrij Lectoris Ecclesie nostre feria quarta proxima post dominicam Judica, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo.

Ide számítandó még:

1) A székesfehérvári káptalannak két kiadványa:

a) Capitulum Ecclesie Albensis omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est vera salus, dans quietem hominibus. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peuenire, quod licet in antea honorabiles vici, religiosi et Deo deuoti, frater Vilhelmus, Dei et Apostolice Sedis gracia Abbas SacriMontis Pannonie, cum suo Conuentu mediantibus litteris ipsorum amicabili postulacione amicabiliter a nobis postulauerunt, vt de decreto Santissimi Regis Stephani, et de legenda eiusdem, ac eciam de registris Ecclesie nostre in conseruatorio existentibus, que ad libertatem Monasterij Ecclesie Beati Martini Confessoris dicti Sacri Montis Pannonie pertinerent, in subsidium et tuicionem eiusdem Monasterij reinueniri et dari, sub sigillo nostro authentico easdem concedi petebant, vt est pretactum: sed quia huiusmodi reinuencio et concessio per simplicem peticionem fieri non debebat secundum antiquam consuetudinem Ecclesie nostre, sed ad preceptum dominorum nostrorum Regis et Regine, vel superiorum; ideo ad mandatum litterarium domini Guidonis miseracione Diuina tituli Sancte Cecilie Presbyteri Cardinalis, Apostolice Sedis Legati, in legenda Sanctissimi Regis Stephani per Sanctissimos Papas approbata et authenticata, que ad dictum Monasterium Beati Martini confessoris, et ad libertatem eiusdem luculenter et euidenter pertinent, excipienda. Cuius constitucionis legende tenor talis est:

»Post obitum vero stb. (mint fentebb.)

Nos igitur tam ad preceptum dicti domini Cardinalis, quam causa communis justicie ea, que pertinent ad libertatem dicti Monastarit, de verbo ad verbam vberiorem rei ad cautelam absque scrupulo alicuius falsitatis inseri et transcribi fecimus. In cuius transscripcionis, prerogatiue, reinuencionis, libertatis et constitucionis memoriam perpetuamque stabilitatem eidem Monasterio Beati Martini confessoris presentes litteras nostras priuilegiales cum pendentis et authentici sigilli nostri munimine duximus roborandas. Datum anno Dominice Incarnacionis millesimo trecentesimo quadragesimo nono. Reuerendo viro Magistro Thatamerio dicte Ecclesie nostre Preposito auleque Regie Vice Cancellario; discretis viris Johanne Cantore, Demetrio Custode, Stephano Decano Ecclesie nostre existentibus, XI. kalendas Augusti.

b) Excellentissimo Domino ipsorum domino Lodouico stb. Albensis Ecclesie Capitulum stb. (lásd Fejér Codex Diplomaticus-át VII. köt. 1. r. 108. l.)

72) A győri káptalan kiadványa:

Nos Briccius Prepositus, Nicolaus Lector, Georgius Cantor, et Emericus Custos, totumque Capitulum Ecclesie Jauriensis stb.(lásd Fejér Codex Diplomaticus-át IX. kötet 1. r. 787. l.)

3) A nyitrai káptalan kiadványa:

Capitulum Ecclesie Nitriensis omnibus Christi fidelibus presens scriptum iuspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam stb.(mint fentebb az esztergami káptalan kiadványa.)

»Post obitum stb. (mint fentebb u. o.)

Nos igitur attendentes et considerantes hanc peticionem fore iustam et juri consonam, de legenda Sanctissimi Regis Stephani pertinencia ad libertatem decimarum prefatarum sepe dicti Monasterij Sancti Martini confessoris de verbo ad verbum transscribi fecimus, ad cautelam vberiorem nostrum sigillum authenticum appendentes. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes litteras in forma priuilegij confectas fecimus emanari munimine sigilli nostri authentici roboratas. Datum feria secunda proxima post dominicam Ramispalmarum anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo. Magistro Johanne Lectore Ecclesie nostre.

4) A váczi káptalan kiadványa:

Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et fnturia presencium noticiam habituris Capitulum Ecclesie Waciensis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam serie presencium volumus peruenire, quod discretus iuuenis Magister Stephanus stb. (mint fentebb az esztergami káptalan kiadványa.)

»Post obitum stb. (mint fentebb u. o.)

Nos igitur expeticionem stb. (mint fentebb u. o.) Datum per manus discreti viri Magistri Nicolai Lectoria Ecclesie nostre feria sexta proxima ante dominicam Ramispalmarum anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo. Presentibus honorabilibus viris dominis Dominico Preposito dicte Ecclesie nostre, Nicolao Waciensi, et alio Nicolao Pestiensi, 8Ladislao de Zolnuk, et altero Ladislao Chongradiensi, ac Michaele de Zigetfw Archidiaconis, et alijs quam pluribus Canonicis in eadem Ecclesia Beate Agnetis Deo iugiter famulantibus et deuote.

(A Fejér által kiadott két okmányon kivűl a többi mind bőrhártyán, a pannonhalmi főapátság levéltárában.)

Jegyzet. Nem érdeknélküli azon kérdés, hogy szent István királynak itt szóban lévő, s egykor törvénykezési tekintetben is fontos legendája elveszett-e, avvagy birjuk-e azt jelenleg is? S a menynyiben a fentebbi öt káptalani átiratban az említett legendának egy szaka szó szerint foglaltatik, nem lesz nehéz ezen kérdésre kielégítő feleletet adni. Ha t. i. szent István legendáit, melyek Temesvári Pelbárt óta közzé tétettek (l. Podhraczky József., Vita S. Stephani, Buda 1836. XXXII. l., úgy hogy Endlicher Ist., Érdy János és Wattenbach Vilmos kiadványai is még oda számítandók), végig tekintjük, azt találjuk, hogy azoknak közös alapja van ugyan; hogy azonban, valamint a kézirati példányokban, melyek után ezen kiadványok készültek, úgy magukban a kiadványokban is a szövegre nézve nevezetesek az eltérések. Ujabb időben Endlicher István (Rerum Hungaricarum Monumenta Arpadiana, Sangalli 1849. 139. s következő ll.) és Wattenbach Vilmos (Monumenta Germaniae Historica, Scriptores XI. köt. Hanoverae 1854. 222. s k. ll.) szent István legendáját többoldali kritikai vizsgalódások alapján adván ki, az u. n. legenda maior és legenda minor közt tettek különbséget; de az okmányokban foglalt fenti bekezdés ezekben - noha mindkettőnek főbecset tulajdonítanak - nincs meg, a miből tehát látjuk, hogy ezeknek egyike sem használtatott bíróságaink által. Másrészről az említett hely Hartvik legendájának VI. fejezetében csakugyan szóról-szóra találtatik (Podhraczky kiad. 50. l.; Endlicher id. m. 168. l.; és Érdy kiad. 8. l.). Ehhez képest tehát a Hartvik-féle legenda az, melynek hazánkban egykor hivatalos tekintély tulajdoíttatott. Szent István ezen legendájának öt példánya jutott korunkra: kettő a XIII. századból (az u. n. Codex Francofurtensis mely a nemzeti muzeumnak most tulajdona, és a Codex Runensis), s három a XV. századból (a Codex Lunaelacensis, Codex Vindobonensis és Codex Bruxellensis).