321. Törvénykezési elnapolás az Ebed fiainak Keled elleni perben. Év nélkül.

Damus pro memoria, quod causam quam Kemen, Renoldus et Chak filij Ebed personaliter astantes habebant coram nobis in octauis Epifanie Domini contra Keled filium Keled personaliter astantem, ad peticionem Magistri Laurencij Comitis Supruniensis partes statu priori ad octauas Pentecostes prorogarunt de nostra permissione; ita tamen, quod idem Laurencius Comes Supruniensis assumpsit, quod adiunctis sibi Abraam Comite Magno, Chepano filio Kazmerij, Gregorio filio Comitis Petri, Andrea fratre eiusdem Gregorij et Thoma filio Buzen, quos ipse idem ducere assumpsit, medio quorum tercio die post Pascha Domini in villa Nykch super omnibus causis, controuersijs et dampnis cognosscet et arbitrium faciet, in fide Deo debita, prout de omnibus factis sciuit aliquid uel scire poterit iusticia mediante, protunc factum possessionum cognosscet et super facto Keled similiter in facto possessionis; ita quidem quod pars, que de arbitrio ipsius Comitis Laurencij et sociorum suorum resilierit, sicut hoc partes sponte voluerunt, soluet triginta marcas ante litem parti arbitrium toleranti; et prout inter partes hoc fuerit factum, in predictis octauis Pentecostes debent nobis exhibere in litteris Comitis Laurencij et sociorum suorum predictorum. Datum in Fyzegtu quinto die quindenarum Epifanie Domini.

Kivülről ugyanazon kéz: Pro Renoldo et alijs contra Keled filium Keled.

(Eredetie bőrhártyán, melynek zárpecséte már lehullott; a nemz. muzeum kézirattárában.)