311. Tristán comes és több rokonai a Ják nemzetségből, a Rebche és Kőrös közt fekvő földüknek hetedrészét átengedik Ebed fiainak. Év nélkül.

Damus pro memoria, quod Comes Tristanus, Thomas et Michael fratres eius, Myka filius Jak, Martinus filius Artuna, Sandur filius Gregorij, Daniel et Nikolaus filij Bartholomei, Joan filius Chuna, de genere Jak personaliter, et prefatus Tristanus pro Chepauo filio Pousa comparendo asseruerunt uiua uoce, se permisisse bona ualuntate sua septimam partem terre site inter Rebchem et Keurus, quam quidem terram ijdem a Comite Martino filio Joan in lite obtinuerunt, Comiti Kemen, Renoldo et Jak filijs Ebed perpetuo possidendam, non abstante eo, quod dictis filijs Ebed nona pars ipsius terre cedebat, prout in litteris Capituli Castri Ferrei uidebatur contineri. Dicebant enim unanimiter ijdem nobiles, memoratum Ebed patrem Kemen, Renoldi et Jak predictorum in acquisicione ipsius terre magis laborasse et maiorem expensam expendisse; hoc adiecto, quod quicunque alij de eadem generacione, siue sint de linea dictorum filiorum Ebed, siue de linea Comitis Tristani et aliorum predictorum descendentes, quorum nomina in litteris Capituli Castri Ferrei non sunt, impeterent et aliquid de ipsa terra obtinerent, extunc de illis nouem partibus, sicut se obligarunt, tenebuntur expediri. A parte itaque orientali dictam terram dixerunt terminari terre Tazar, ubi cum metis terreis ab ipsa terra Tazar recitarunt se separari. Ipsam autem septimam partem assignabunt eisdem filiis Ebed quarto die post octauas Sancti Regis ab una parte per arbitrium et sentenciam Dees, Andree filij Endere, Nicolai filij Stephani, et Hermani de Herman ex parte filiorum Ebed; item Johannis filij Laurencij, Petri filij Mixa, Thome filij Moch et Alexandri filij Obulgani pro parte Tristani et aliorum mediante testimonio Capituli Castri Ferrei, et Balas de Lad, qui pristaldus extitit huius cause. Addicimus eciam, quod ea pars, que de huiusmodi composicione inter se habita resilierit, parti composicionem tenenti ante litis ingressum sex marcas soluet, prout ad id se pars utraque obligauit. Dicimus tamen, quod de composicione facta super septima parte terre nominate neutra parcium poterit resilire. Dicimus eciam, quod si notato die post octauas Sancti Regis partes, propter aliqua negocia Regni, non possent procedere in premissis; extunc uicesimo secundo die Sancti Michaelis procedere poterunt in premissis. Post hee autem in quindenis Omnium Sanctorum partes coram nobis comparebunt ad recitanda premissa uel ad perempcionem cause. Datum in Lipche sexta feria post quindenas Sancti Johannis Baptiste.

Kivül ugyanazon kéz: Pro filijs Ebed contra Tristanum et alios super septima parte terre.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a hátulról oda nyomott pecsét lemállott, a nemz. muzeum kézirattárában.)