306. Miklós Sopron és Moson vármegyék főispánjának bizonyságlevele, hogy Heghe-i Kozma, s Miklós Chepannak fia és érdektársai Heghe-i Orbán megöletésére nézve egyezkedtek. Év nélkül.

Nos Nicolaus Comes Supruniensis et Musuniensis damus pro memoria, quod Cosmas de Heghe ab una parte pro se, et Nicolaus filius Chepani pro se, Moysa, Demetrio fratre suo, et pro Magistro Petro de Themerd ab altera coram nobis personaliter constituti, super morte Vrbani de Heghe per arbitrium proborum uirorum taliter se dixerunt concordasse: ut idem Cosmas pro morte ipsius Vrbani eisdem Nicolao, Demetrio, Moysa et Magistro Petro assumpsisset se soluere uiginti quinque marcas in quatuor terminis infrascriptis, partim in estimacione condigna, partim vero in denarijs pro tempore Jaurini currentibus coram Capitulo Jauriensi. Primam solucionem scilicet quinque marcas in die Beate Margarete Virginis persoluet iudicium incursurus, si diem obmiserit in soluendo; secundam vero scilicet similiter quinque marcas in octauis Sancti Regis soluere teneatur penam dupli incursurus, si diem obmiserit in solucione; terciam autem solucionem scilicet similiter quinque marcas in die Sancti Martini persoluet iudicium incursurus si diem obmiserit in soluendo; a residuo au tem predictarum viginti quinque marcarum idem Cosmas plenarie se expedire tenebitur in octauis Epiphanie Domini, penam tocius homicidij incursus si octauas ipsius Epiphanie Domini obmiserit in soluendo. Facta autem finali solucione dictus Cosmas de villa Heghe cum fundo curie sue debet se transferre ad alium locum, scilicet ad angulum eiusdem terre Heghe in carcere eciam per quinquaginta dies permansurus, incoando in die per Capitulum prenotatum assignato. Post hec autem Nicolaus, Moysa, Demetrius et Magister Petrus eidem Cosme litteras expeditorias Capituli antedicti super premisso facto dare tenebuntur; obligacione tali, quod si quis fratrum morte predicti Vrbani processu temporis materiam moueret questionis, ijdem Nicolaus, Moysa, Demetrius et Magister Petrus ipsum Cosmam propriis laboribus et expensis expedire tenebuntur. Datum in Bobut in uigilia Sancti Johannis Baptiste.

Kivülről ugyanazon kézzel: Super solucione uiginti quinque marcarum contra Cosmam de Heghe pro Nicolao et alijs.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a zárpecsét már lehullott; a nemz. muzeum levéltárában.)