274. III. Endre király meghagyja a budavári és pesti polgároknak, s a pesti hajósoknak, hogy a nyúlszigeti apáczazárda jogainak eleget tegyenek. Év nélkül.

A. Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Vniuersitati Ciuium de Castro Budensi, de Pesth, et Rectori nautarum, ac vniuersis nautis de ipsa villa Pestiensi salutem et graciam. Multiplices litteras nostras uobis duximus dirigendas et nuncios speciales, vt ab occupacione tributorum Ecclesie Beate Marie ac sororum de Insula Leporum tempore nundinarum vestrarum penitus cessaretis; cum non sit consonum equitati, ut ad pias causas tradita seu collata in aliquo minorentur, uel presumpcione dampnabili perturbentur; quod tamen vos nimis presumptuose mandatum Regium postponentes, eficere 415non curastis; ymo eciam tributum, quod exigi consueuit in porta castri vestri, de carratis lignorum pro Wysegrad castro nostro Regali interdicere in uestris nundinis presumpsistis. Super quibus cum in uestri presencia Wernerio Comiti multa dicta fuissent ad faciem a Preposito Budensi et reliquis supradictis; nos eidem firmiter imposuimus sub districcione Regie iussionis, vt se et Vniuersitatem vestram a talibus cohiberent. Quare fidelitati vestre firmiter iniungimus per presentes, quatenus ab impedicione dictorum tributorum, et maxime in foro quod extra castrum tempore nundinarum uestrarum ordinastis celebrari, manus vestras, et omnium ad vos pertinencium reuocetis, permittentes exigi tributum ab officialibus sororum de Insula iuxta consuetudinem primitus obseruatam; nullam machinacionem palam uel occulte contra mandatum Regium ingerentes in preiudicium earundem, Ad quod exequendum Rodulphum iuuenem nostrum, conciuem uestrum, vna cum Magistro Elek aule nostre notario duximus destinandum. Sciatis, quod si ulterius uos mandati nostri senserimus transgressores, certa vindicte racio per huiusmodi facti insolenciam poterit formidari. Datum Strigonij feria quarta proxima ante festum Natiuitatis Virginis Gloriose.

(Eredetie bőrhártyán, melynek hátán az oda nyomott pecsétnek töredéke megvan, a budai kir. kamarai levéltárban.)