273. III. Endre király parancsa, hogy az eng-i és a francavillai kereskedők Budán a nyúlszigeti apáczazárdának járó vámot pontosan fizessék. Év nélkül.

Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem: quod cum religiosis dominabus sanctimonialibusde Insula Beate Virginia Marie de Buda in facto tributi ipsarum, 414quod in Castro Budensi consueuit exigi ab antiquo, nolimus per quempiam preiudicium generari, ymo ipsam Ecclesiam Beate Virginis, quam pio mentis veneramur affectu, velimus indempnem ac illesam in dicto tributo et in alijs suis iuribus conseruare; volumus, et districte precipiendo mandamus, quatenus non obstantibus aliquibus litteris in preiudicium ipsius tributi concessis, vniuersi mercatores et singuli, ac specialiter hospites de Eng et de Franca Villa, officialibus seu tributarijs predictarum dominarum de rebus suis mercimonialibus iustum et consuetum tributum dent et persoluant; maxime cum priuilegium dictarum dominarum super donacione ipsius tributi olim traditum auctoritate Sedis Apostolice, sicut dicitur, sit uallatum, et pro tanto nolimus sentenciam domini Pape inturzere in hac parte. Datum Bude quinto die post festum Consersionis Sancti Pauli Apostoli.

(Eredetie bőrhártyán, pecsétje elveszett a budai kir. kamarai levéltárban.)