260. Az egri káptalannak a Beretey helységben történt osztályt tárgyazó bizonyságlevele. 1300.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod Petrus filius Comitis Georgij Comes de Nouo Castro, et Magister Johannes frater eiusdem ex una parte, ab altera vero Egidius et Dyonisius filij Johannis pro se et pro Andronico fratre ipsorum coram nobis personaliter constituti concorditer retulerunt, quod in quibusdam possessionibus suis inferius declarandis pari consensu talem inter se fecissent diuisionem; quod ijdem Comes Petrus et Magister Johannes quandam possessionem Berethey vocatam, que ad ipsos a domino Mychaele Preposito Mysliensi fratre ipsorum titulo pignoris extitit deuoluta, cum vniuersis vtilitatibus suis; quia dicti filij Johannis spiritum rebellionis eorum vitarunt, et sibi studuerunt complacere, ob dileccionem eorundem, non accepta aliqua pecunia ab eisdem pro predicta possessione, dedissent et tradiderunt ipsis filijs Johannis et heredibus eorum heredumque suorum successoribus perpetuo possidendam et habendam. Prefati vero filij 397Johannis porciones suas omnino, que cosdem de porcionibus eiusdem domini Prepositi racione proximitatis contingunt, tam in Castro quam in terris, similiter cum suis vtilitatibus omnibus reliquissent et coram nobis reliquerunt predictis filijs Comitis Georgij et suis heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo jure et irreuocabiliter possidendas et habendas. Diuisiones autem omnium aliarum possessionum suarum in priuilegijs nostris prioribus insertarum ipso ordine et statu, prout in ipsis priuilegijs nostris sunt diuise, dicte partes in filios filiorum suorum inuiolabiliter se coram nobis conseruandas obligarunt. Preterea dicti filij Johannis confessi suut coram nobis, quod sicut predictus pater eorum nullam in Castro habuerit porcionem, ita et ipsi porcione Castri omnino carerent. Insuper adiecerunt eciam predicte partes, quod omnes alias causas suas, que hinc et inde tam super facto destruccionum, incendiorum, dampnorum, mortis, captiuacionis, quam aliarum quarumlibet iniunarum mote fuerunt vsque modo inter ipsos, sibi inuicem per omnia remisissent et remiserunt coram nobis. In cuius rey testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas; presentibus tamen Magistro Johanne Lectore, Nlykou Custode, Martino de Pacha, Petro de Kemey, Briccio de Zobolch, Johanne de Heues, Alberto de Borsua, Symone Noui Castri Archidiaconis, et alijs multis. Anno Domini M°CCC°; regnante Andrea illustri Rege Hungarie, Gregorio Electo Strigoniensi, Johanne Archiepiscopo Colocensi, et domino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo Agriensi existentibus.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét sárga-zöld selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltarban.)