258. István comes alországbiró meghagyja a keresztesek esztergami konventjének, hogy az ezen ügyben hozott itéletet foganatosítsa 1300.

Viris religiosis amicis suis Reuerendis Magistro et Conuentui Cruciferorum Domus Hospitalis Ecclesie Sancti Regis de Strigonio Comes St. Vicejudex Curie domini Regis amiciciam paratam. Noueritis, in litteris vestris domino Regi transmissis nobis constitisse; quod Johannes de Pyzke homo domini Regis, presente vestro testimonio, Magistrum Zoard nepotem Wech pro facto principali et racione septem judiciorum, et aliorum septem judiciorum, eo quod idem Magister Zoard diuersas se dicebat contra Nicolaum, Andream, Johannem et Beex filios Andree de Bozteh, ac dominam matrem eorundem relictam ipsius Andree, habere acciones; et licet nomine possessionis eorundem in possessione Saras uocata in Comitatu Strigonyensi existentis legitime semel et secundo fuerit introductus: tamen quia Karulus frater Roulandi quondam Episcopi Boznensis de ipsa possessione Saras ipsum Magistrum Zoard personaliter in nostri presencia inuentum prohibuit, eandem suam esse asserendo: amiciciam uestram requirimus ex affectu, quatenus detis testimonium vestrum, coram quo predictus 394Johannes homo domini Regis ipsum Magistrum Zoard in possessionem eorundem filiorum Andree Bayna vocatam in eodem Comitatu Strigonyensi existentem pro facto principali et racione predictorum septem judiciorum, et aliorum septem judiciorum secundum diuersitatem accionum dicti Magistri Zoard, et insuper duorum judiciorum, in quibus ad quindenas Pentecostes legitime eisdem assignatas non comparendo remanserunt, sicut in litteris nostris judicialibus exinde confectis continetur, introducat, a die introduccionis usque quintumdecimum diem permansurum in eadem, si non fuerit contradictum, sine destruccione eiusdem; dicat eciam idem homo domini Regis eisdem filijs Andree et domine matri eorundem uerbo Regio, vt in termino ad hoc sibi assignato compareant personaliter coram domino Rege, super facto principali peremptorie responsuri, et ante responsionem corum satisfaciant de judicijs supradictis; alioquin huic negocio finem debitum imponemus. Post hec facti seriem tocius domino Regi rescribatis. Datum Bude septimo die quindenarum Pentecostes anno Domini M°CCC°.

Kívül: Magistro et Conuentui Cruciferorum Sancti Regis Stephani de Strigonio. Introductorie pro Magistro Zoard in possessionem filiorum Andree de Bozteh Bayna vocatam.

(Eredetie bőrhátyán, a zárpecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)