251. István mester országbiró leányának Anychnak, Beke mester hitvesének átenged javakat Szatmár, Bihar és Szabolch megyékben 1300.

Stephanus Magister filius Erney Bani Judex Curie domini Regis vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Vt donaciones Principum perpetua firmitate solidentur, litterarum solent testimonio communiri; inconcussum quippe permanet atque firmum, quod scripti patrocinio communitur. Proinde ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod nos filiam nostram karissimam Anych vocatam, consortem Magistri Beke filij Thome, paterna pietate inducti de bonis paternis participem facere cupientes, ex beneplacito et sincera voluntate dilectorum filiorum nostrorum, Stephani videlicet, Johannis et Jacobi, quasdam possessiones nostras hereditarias, videlicet Meerk in Comitatu de Zathmar, et Alba in Comitatu Byhoriensi existentes; item quandam possessionem nostram per Erney Banum patrem nostrum felicis recordacionis acquisitam Bezermenteluk vocatam in Comitatu de Zobolch existentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis, sub eisdem metis et terminis, quibus eedem per nos fuerunt possesse usque modo, dedimus, donauimus, tradidimus et contulimus memorate filie nostre, et per ipsam suis heredibus, heredumque suorum successoribus perpetuo iure et irreuocabiliter pacifice possidendas, habendas et tenendas. Eo tamen adiecto, quod si processo temporum memorata filia nostra uel ipsios heredes sine herede decederent, extunc predicte possessiones in vsum seu potenciam consanguineorum memorati Magistri Beke consortis sui nullo modo extendantur; sed ad manus seu proprietatem filiorum nostrorum uel suorum heredum iterato deuoluantur. In cuius rei mentoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine communitas. Datum anno Domini M° trecentesimo. (Eredetie bőrhártyán, a sárga-vörös selyemzsinóran függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)