246. III. Endre király meghagyja a pécsváradi konventnek, hogy a János mester Zolouchnak fia és Rozboyd Lampertnek fia közti Tulman nevü birtokot tárgyazó perben eljárjon. 1300.

Andreas Dei gracia Rex Vngarie fidelibus suis Abbati et Conuentui Waradiensi salutem et graciam. Dicit nobis Magister Johannes filius Zolouch, quod Capitulum Quinqueecclesiense racione combustionis ville Quinqueecclesiensis, et alijs dampnis et iniurijs sibi per Heyzew illatis, sigillum eorum in expediendis causis sequestrasset, et ob hoc statu et ordine litterarum memorialium Comitis Stephani Vicejudicis Curie nostre ad faciem terre Tulman, super qua se cum Rozboyd filio Lamperti in causa esse dicit, in die ad hoc assumpto accedere, et testimonium dicti Capituli propter racionem premissam adducere nequiuisset. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus cum Johanne filio Bernalch de genere Durusma, qui loco Magistri Stephany de Garaa pro homine nostro fuerat deputatus, testimonium vestrum transmittatis, ad omnia ea exequenda, que in litteris memorialibus eiusdem Comitis Stephani vidimus contineri. Et idem Johannes homo noster presente uestro testimonio dicat eidem Rozboyd uerbo nostro, ut et ipse accedere debeat ad faciem terre Tulman sapradicte; et post hoc facti seriem, et 374quidquid in facto dicte terre iuxta continenciam litterarum memorialium predicti Comitis Stephani actum fuerit, nobis rescribatis. Datum Bude feria quinta proxima ante Dominiam Oculi Mei, anno Domini M°CCC°.

(A pécsváradi konventnek 1300. jelentéséből mint alább 270. sz. a.)