244. III. Endre király megerősíti István alországbirónak Rofoyn bán és László Jánosnak fia közt bizonyos károsítások tárgyában hozott ítéletét. 1300.

Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod Rofoyn Banus ad nastram accedens presenciam exibuit nobis litteras patentes Comitis St. Vice Judicis Curie nostre confectas super causa, quam habuit contra Ladizlaum filium Johannis filij Chabanka in figura Judicij examinata et decisa ordine judiciario iuxta Regni nostri consuetudinem approbatam. Quarum quidem litterarum tenor talis est:

Nos Comes St. Vicejudex Curie domini Regis stb. (következik István alországbirónak 1300-ki itéletlevele mint alább 252. sz. a.)

Nos igitur, cui ex officio suscepti regiminis iusticiam facere, et vnicuique ius suum reddere racio admonet, equitas suadet, et maxime precipit lex Diuina, predictas litteras Comitis St. Vice-Judicis Curie nostre non suspectas, non abolitas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, de uerbo ad uerbum presentibus insertas, ad instanciam et peticionem eiusdem Rofoyn Bani iustam atque legitimam, auctoritate presencium duximus confirmandas. Hoc tamen expresso, quod si idem Ladizlaus contra quempiam conuictus extitisset in 372aliquo causarum articulo antequam idem Rofoyn Banus eundem conuenisset coram nobis, huiusmodi actoribus de porcione possessionum eiusdem Ladizlai ipsi Rofoyn Bano adiudicata satisfieri debeat iuxta Regni nostri consuetudinem approbatam. Datum Bude in octauis Epiphanie Domini anno eiusdem M° trecentesimo.

(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett; a budai királyi kamarai levéltárban.)