241. Sur comes Kobolt-i várnagy M. mester Sopron stb. főispánjának azt jelenti, hogy Tóthtelek nevü helységben határjárást tartott. 1290–1299.

Reuerendo domino suo et benefactori Magistro M. Comiti Supruniensi, Musuniensi et de Bana Comes Sur filitis Petri suus in omnibus et per omnia fidus Castellanus de Kobolt eterne fidelitatis seruicium indefessum. Vestra nouerit nobilitas, quod ad edictum vestre dominacionis receptis uestris litteris personaliter accedendo, prout tenebamur, terram Thoutteluk uocatam cum insula et pisciuis pariterque pertinencijs suis, in territorijs villarum Zaar et Wezeken adiacentem, conuocatis uicinis et commetaneis circumpositis, pariterque cum Prouincia, qui ibi adherant, coram euidentibus testibus rehambulando, Comiti Mauricio filio Mauricij de genere Oslu restatuimus iterato pacifice ad habendum, nec per prefatos uicinos et commetaneos ac hominer tocius Prouincie super restatucione ipsius terre fuimus contradicti: ipsam autem terram sub eisdem metis ueteris (így) et antiquis, prout ab antiquo distincta et separata extiterat, temporibus patris eiusdem Comitis Mauricii ab uniuersis uicinis suis circumpositis duximus reliquendam pleno iure. Datum Suprunij in Parasceue Domini. Presentes uero propter absenciam sigilli nostri auttentici sub sigillo fratris nostri duximus transmittendas.

Kívül: Magistro M. Comiti Supruniensi, Musuniensi et de Bana domino suo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a hátul oldalvást oda nyomott pecsét már lemállott, a nemzeti muzeum kézirati gyüjteményében.)