238. A zalavári konventnek bizonyságlevele az Ochuz comes és István mester, Hohold comes fia, közti birtokcsere tárgyában. 1299.

Nos frater Stephanus miseracione Divina Abbas totusque Conuentus Zaladiensis notum facimus tenore presencium vniuersis, quod Comes Ochuz a parte una, et Magister Stephanus filius Comitis Hoholdi ab altera personaliter constituti coram nobis, tale concambium in ipsorum possessionibus con fessi sunt inter se fecisse: quod idem Comes Ochuz possessiones suas empticias in Oltarch exhistentes, scilicet duas villas Wolcupa, Byky, et Sculkfolua, Harankylysy, Kalachulguelg, villam Sancti Georgij, Iwanylysy, et duas villas Kuthfeu, ac porcionem suam de terra Horuath; que iacet in vicinitate terre Comitis Ine similiter Horuath nuncupata, licet idem Comes Ine prohibuerit Comitem Ochuz a donacione terre memorate; item terram Zamar et Molnari similiter empticias ad Scemene pertinentes, ac porcionem suam de eadem villa Scemene ipsum contingentem, in hijs metis et terminis, sicut 362idem tenuit et possedit, dedisset pro concambio Magistro Stephano prenotato, iure perpetuo in filios filiorum possidendas. E conuerso autem idem Magister Stephanus possessiones suas Scentmartun, et terram Condatur in hijs metil et terminis sicut possedit; item terram Bagatha ac Scelescygeche vocatas, hereditarias et empticias similiter dedisset in concambium Comiti Ochuz antedicto iore perpetuo, et suorum heredum successoribus possidendas, in nouis metis a terra Gelse ipsam terram Scelescygeche separando. Incipit enim prima meta iuxta fluuium Kanysa in quadam Egerscyg, et uadit directe ad montem versus orientem per continuas nouas metas de par te meridionali vinearum de Gelse usque ad terminos terre Bogata prenotate; licet Thomas filius Comitis Tybe personaliter coram nobis comparendo, et tempore ereccionis ipsarum metarum, Magistrum Stephanum per hominem suum prohibuerit a donacione eiusdem terre Scelescygeche; et Comitem Ochuz a recepcione coram nobis. Taliter autem ipse Magister Stephanus se obligauit: quod ab omnibus inpetitoribus predictarum possessionum, quas Comiti Ochuz contulit, et specialiter a Comite Tyba super facto terre Scelescygeche expedire Comitem Ochuz proprijs suis laboribus et expensis, in eisdemque tenere ac conseruare; si uero expedire non posset uel in eisdem conseruare, extunc omnes possessiones Comitis Ochuz supradictas, licet eo tempore uideantur esse meliores et utiliores, remittet et restituet cum earundem vtilitatibus, absque dampno et sine lite, Comiti Ochuz prenotato. Similiter et Comes Ochuz ab omnibus inpetitoribus suarum possessionum, quas Magistro Stephano dedit, exyedire Magistrum Stephanum assumpsit proprijs suis laboribus et expensis, et in eisdem conseruare; redditurus omnes possessiones Magistri Stephani cum earundem vtilitatibus, similiter sine lite et absque dampno, si non ualeat uel non posset ipsum expedire. Si que parcium uero earundem partem aduersam super facto possessionum per se donatarum expedire non curaret uel non posset, et possessiones partis aduerse, sicut sopra diximus, absque lite et sine dampno, non restituerit: soluet quinquaginta marcas parti alteri predictam composicionem obseruanti ante litis ingressum, prout se partes vltronea obligarunt voluntate. Voluerunt eciam partes, et 363se firmiter obligarunt, quod nullo unquam processu temporum sepedictus Magister Stephanus et ipsius heredes, aut Comes Ochuz uel eiusdem successores, predictum concambium inter se factum possint aliqualiter reuocare. Pars autem predictum concambium irracionabiliter et uoluntarie reuocare uolens, pro manifestissimo vicio calumpnie habeatur pro conuicta; nisi coactus fuerit et compulsus ab inpetitoribus possessionum per partem alteram sibi donatarum. Nec hoc pretermittimus, quod predictus Magister Stephanus addidit, ymo persoluit triginta marcas Comiti Ochuz insuper suarum possessionum, quia possessiones Comitis Ochuz de possessionibus Magistri Stephani in concambium datarum maioris quautitatis vise fuerant, et utilitatis melioris. Igitur nos ad peticionem parcium predictarum, ne elapsu temporum premissum concambium possit in irritum reuocari, concessimus litteras nostro sigilli roboratas. Datum in quingenis Beati Georgij martiris anno Domini millesimo CC° nonagesimo nono.

Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)