222. Endre egri püspöknek a Chenke helységre vonatkozó lelkészi jogositványt tárgyazó itélete. 1299.

Andreas miseracione Diuina Episcopus Agriensis vniuersis quibus expedit et presentes ostendentur, salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod licet super villa Chenke fuisset contencio, cui Ecclesie iure parochyali sit subiecta; tamen quia Briccius Archidiaconus de Zobolch, cuius inquisicioni factum huiusmodi commiseramus, dixit nobis, quod scita omnimoda ueritate, a quibus licuit et decuit, quorum noticiam rey euidencia latere non potuit, ipsa villa quod ad Ecclesiam Omnium Sanctorum de Zulkud a tempore cuius uix extat memoria, iure spirituali pertinuissent; nos ueraciter edocti dictam uillam Chenke iure spirituali restituimus Ecclesie Omnium Sanctorum de Zulkud, et auctoritate presencium reddidimus, cuius parochyalis fuerat ab antiquo, cum mater Ecclesia nonnisi ardua consideracione priuari debeat suo iure. Datum Agrie anno Domini M°CC° nonagesimo IX.

(Eredetie bőrhártyán, melyről sárga-vörös selyemzsinóron a pecsét töreredéke függ, a nemz. muzeum kézirattárában.)