196. VIII. Bonifácz pápa Péter spalatói érseknek küldi az érseki palliumot. 1298.

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio fratri Petro Electo Spalatensi salutem et Apostolicam benedictionem. Cum palleum, insigne videlicet Pontificalis officii, ex parte tua fuisset a nobis per dilectum filium Gregorium Canonicum Spalatensem, nuntium tuum, cum ea qua decet instantia postulatum, vestris supplicationibus annuentes, ipsum de corpore Beati Petri sumptum per venerabiles fratres nostros... Traguriensem et... Pharensem Episcopos, Suffraganeos tuos assignandum tibi, per eundem nuntium duximus transmittendum; ut illud tibi assignent sub forma, quam eis sub bulla nostra mittimus interclusam, et a te nostro et Ecclesie Romane nomine, sub forma, quam sub eadem bulla, dirigimus, fidelitatis recipiant iuramentum. Tu autem illo infra Ecclesiam tuam illis diebus utaris, qui expressi in ipsius Ecclesie privilegiis continentur. Ut igitur signum non discrepet a signato, sed quod geris exterius, illud serves in mente; fraternitatem tuam monemus et hortamur attente, per Apostolica tibi scripta mandantes; quatenus humilitatem et iustitiam dante Domino, qui dat munera, et premia elargitur, observare studeas, que suum servant et promovent servatorem, et Spalatensem Ecclesiam, sponsam tuam, cures sollicite, auctore Domino, spiritualiter et temporaliter augmentare. Datum Rome apud Sanctum Petrum XV. kalendas Junij, Pontificatus nostri anno quarto.

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum meridionalium historiam illustrantia. I. köt. 115. 1.)