174. Lodomér esztergami érsek metropolitai jogánál fogva helyben hagyja III. Endre királynak a somlyói apáczazárda kegyuri jogát tárgyazó adományát, Márton comes alországbiró számára. 1297.

Nos Lodomerius miseracione Diuina Archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem Comes Perpetuus, significamus quibus expedit presencium per tenorem; quod cum Serenissimus dominus noster Andreas Dei gracia Rex Illustris Patronatum seu jus Patronatus Monasterij Beati Lamperti de Sumlow, in quo religiose domine Abbatisse et moniales resident Deo celi iugiter famulantes, nobili viro Comiti Martino filio Emich Viceiudici Curie sue pleno iure dedisset, et in suam personam mediante suo priuilegio, nostro interueniente consensu et assensu, prout apud ipsum dominum Regem et predecessores suos fuit, plene transtulisset: idem Comes Martinus super nostro sibi adibito consensu et assensu presentes ad perpetuam rei memoriam pecijt sibi dari, et priuilegium domini Regis inseri et transscribi. Cuius quidem priuilegij Regalis tenor talis est:

Andreas D. gr. Hungarie stb. Rex stb. (következik III. Endre királynak 1297-ki adománylevele, mint fentebb 164. szám alatt.)

Nos igitur ipsam donacionem, ymo verius translacionem juris Patronatus, sicut iure et legitime facta dinoscitur, auctoritate Metropolitana approbamus, ratificamus et presentis scripti patrocinio confirmanus. Datum in Buda in Calidis Aquis apud Sanctam Trinitatem anno Domini M°CC° nonagesimo septimo, quinto kalendas Januarij.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét töredéke zöld-sárga selyemzsinóron függ; a főmélt. hg. Eszterházy család levéltárában.)