140. III. Endre királynak bányaszabadsága a domoszlói vasbányák mívelői számára. 1296.

Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis, quod cum super possessione Magistri Petri filij Comitis Copolch fidelis nostri Domozlaw nuncupata ferri fodyna inuenta esse dicatur: volumus, ut quicunque hospites ad eandem ferri fodinam causa hospitandi commoraturi, aut alij quilibet ad exercicionem operis ferri fodine venire seu congregari voluerint, ex nostra licencia Regali veniant libere et secure, absque ullo timore sub nostra proteccione Principali congregentur, congregati commorentur, et exerceant opera ipsius ferri fodyne efficaciter et cura diligenti; ea tamen libertas, qua ceteri hospites seu operarij in possessionibus huiusmodi nobilium Regni nostri consueuerunt gratulari. Datum Bude feria sexta ante festum Natiuitatis Sancti Johannis Baptiste anno Domini M°CC° nonagesimo sexto.

(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét töredéke megvan, a budai kir. kamarai levéltárban.)